Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878
Index
- 20 — sapientibus, et insipientibus, omnibus omnia factus, siraplices, et agrestes horaines in simplicitate sermonis docere curavit, inter sapientes vero locutus est sapientiam. Qua snper re, et prudentissima praecepta tradidit, idque assecutus est, ut sacrae eloquentiae dignitas ternporum vitio collapsa, ad antiquum splendorem proposito Sanctorum Patrura exemplo revocaretur; atque ii disertissimi oratores ex hac schola prodierint, a quibus uberrimi fructus in universam Ecclesiam redundarunt. Itaque sacrae eloquentiae instaurator, ac magister ab omnibus habitus est. Denique coelestis eius doctrina, veluti aquae vivae flumen, irrigando Ecclesiae agro, adeo utiliter populo Dei fluxit ad salutem, ut verissima appereant, quae s. m. Clemens VIII. Praedecessor Noster, Salesio, cum ad Episcopalem dignitatem eveheretur, veluti divinans dixerat, iis proverbiorum verbis adhibitis : „Vade üli, et bibe aquam de cisterna tua, „et fluenta putei tui; deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide." Has itaque salutis aquas haurientes cum gaudio fideles. eminentem Genevensis Episcopi scientiam suspexerunt, eumque magisterio Ecclesiae dignum ad haec usque tempóra existimarunt. Enimvero his causis adducti, plurimi ex Vaticani Concilii Patribus, Nos, enixis votis, cJinmuni voce rogarunt, ut Sanctum Franciscum Salesium Doctoris titulo decoraremus. Quae quidem vota , et Sanctae Ecclesiae Romanae Cardinales, et plures ex toto orbe Antistites, ingeminarunt; iis vero plura Canonicorum Collegia , magnorum Lycaeorum Doctores, scientiarum Academiae, augusti Principes, ac nobiles proceres, ingens denique fidelium multitudo suis supplicationibus accesserunt. Nos itaque tot tantisque precibus obsecundare lubenti animo volentes, gravissimum negotium, ut moris est, Congregationi Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Ecclesiae Romanae Cardinalium sacris Ritibus tuendis praepositorum examinandum remisimus. Iamvero dicta Venerabilium Fratrum Nostrorum Congregatio in ordinariis comitiis ad Nostras Vaticanas aedes die VII. Iulii labentis anni habitis, audita relatione Venerabilis Fratris Nostri Cardinalis Aloisii Bilio Episcopi Sabinensis, eiusque Sacrae Congregationis tunc Praefecti, et causae Ponentis, mature perpensis animadversionibus Laurentii Salvati Sanctae Fidei Promotoris, nec non Patroni causae responsis, post accuratissimum examen, unanimi consensu rescribendum censuit „Consulendum Sanctissimo pro concessione, seu declaratione, et extensione ad Universam Ecclesiam tituli Doctoris in honorem Sancti Francisci de Sales, cum Officio, et „Missa de communi Doctorum Pontificum, retenta oratione propria, et lectionibus secuudi noc„turni." Quod Rescriptum, Nos, edito generáli Decreto Urbis et Orbis die NIN. mensis, et anni eiusdem, approbavimus. Item novis porrectis precibus, ut aliqua additio fieret, tum in Martyrologio Romano, tum in sexta lectione in festő S. Francisci Salesii, utque concessiones omnes hac super re factae Nostris Literis Apostolicis in forma Brevis confirmarentur; eadem Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Ecclesiae Romanae Cardinalium Congregatio, in ordinariis Comitiis die XV. Septembris anni eiusdem habitis, rescripsit „Pro gratia, ac supplicandum Sanctissimo pro „expeditione Brevis." Addi vero censuerunt ad elogium Martyrologii Romani post verba „Anne„sium traslatum fűit" haec alia „Quem Pius IX. ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto „universalis Ecclesiae Doctorem declaravit;* ad lectionem vero sextam post verba „Vigesima nona „Ianuarii" adiungi sequentia „et a Suinnio Pontifice Pio IX. ex Sacrorum Rituum Congregationis