Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 21 — „consulto, universalis Ecclesiae Doctor fűit deciaratus.* Et hoc quoque Rescriptum memoratae Congregationis die XX. dicti mensis, et anui, ratum habuimus et confirmaviuius, atque ut super concessionibus omnibus, hac de re factis, Apostolicae Literae expedirentur, mandavimus. Quae cum ita sint, supradictonmi Sanctae Ecclesiae Romanae Cardinalium, Antistitum , Collegiorum, Academiarum, ac fidelium votis obsecuti, deque consilio memoratae Yeuerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Ecclesiae Romanae Cardinalium Congregationis sacris Ritibus cognoscendis praepositae, Auctoritate Nostra Apostolica, tenore praesentium, titulum Doctoris in honorein Sancti Francisci Salesii Genevensis Episcopi ac Ordinis Sanctimonialium Beatae Mariae Y. Yisita­tionis Institutoris confirmamus, seu, quatenus opus sit, denuo ei tribuimus, impertimus, ita ut in universali Catholica Ecclesiá, semper ipse Doctor habeatur, atque in die festő anniversario, cum a saeculari, tum a regulán Clero, celebrando Officium et Missam iuxta memoratum sacrorum Rituuin Congregationis Decretum fiat. Praeterea eiusdem Doctoris libros, commentaria, opera denique omnia, ut aliorum Ecclesiae Doctorum, non modo privátim, sed et publice in Gymnasiis, Academiis, Scholis, Collegiis, lectionibus, disputationibus, interpretationibus, concionibus aliis­que ecclesiasticis studiis, christianisque exercitationibus, citari, proferri, et prout res postula­verit adhiberi decernimus. Ut vero fidelium pietati in huius Doctoris die festő rite colendo, eiusque ope implorauda, excitamenta adiiciantur, de Omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus, et singulis utriusque sexus Christifidelibus qui die festő eiusdem Sancti Doctoris, aut uno ex septem diebus continuis immediate subsequen­tibus, uniuscuiusque Christifidelis arbitrio sibi deligendo , vere poenitentes, et confessi, Sanctis­simam Eucharistiam sumpserint, et quamlibet ex Ecclesiis Ordinis Sanctimonialium Yisita­tionis Beatae Mariae Yirginis devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum con* cordia , haeresum extirpatione , peccatorum conversione , et Sanctae Matris Ecclesiae exal­tatione, pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domiuo concedimus. Quapropter universis venerabilibus Fratri­bus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis et dilectis filiisaliarum Ecclesiarum Praelatis, per universum terrarum orbem constitutis, per praesentes mandamus, ut quae superius sancita sunt, in suis Provinciis, Civitatibus, Ecclesiis, et Dioecesibus solemniter publicari, et ab omnibus personis Ecclesiasticis saecularibus, et quorumvis ordinum regularibus, ubique lo­corum et gentium, inviolabiliter , et perpetuo observari procurent. Haec praecipimus , et mandamus, non obstantibus Apostolicis, ac in Oecumenicis, Provinciaiibus, et Synodalibus Conciliis editis generalibus vei specialibus constitutionibus, et ordinationibus, ceterisque con­trariis quibuscuuique. Volumus autem, ut praesentium Literarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si fuerint exhibitae, vei ostensae. Dátum R o m a e apud Sanctum Petruin sub annulo Piscatoris die XYI. Novembris MDCCCLXXYII. Pontificatus Nostri anno Trigesimosecundo. F. CARD. ASQUINIUS. Coloczae, die 17-a Ianuarii, 1878.

Next

/
Thumbnails
Contents