Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 136 —' ga intabulationein in censum elocari debent, minores tanien summae, quae nempe 100 florenos non exceduut, etiam erga securam íidejussionem mutuo dari possunt, ast tunc status pecuniarius debi­toris et fidejussorum semper vigili oculo prosequendus est. §.21. Mutuum e peculiis Ecclesiarum illi duntaxat dari potest , qui pro levando aere pupillarem securitatem dioecesanis ordinibus die 1-a Augusti 1859. Nr. 1188. uberius expositam praestare valet, quö flne authenticus libri fundualis extractus semper praevie postulandus est. Se­curitas ergo capitalium necessario postulat, ut pretium agri hypothecae instar oblati detractis etiam oneribus eidem nefors jani inhaerentibus summám mutuo dandam bis, pretium domus vero ter su­peret. Ita v. gr. qui docet agrum suum detractis oneribus 600 florenos valere, is nonnisi 300 flo­renorum mutuum obtinere potest, et si pro hypotheca domum, quae 600 florenos valet, offert, non­nisi 200 florenos impetrabit. §. 22. Aediflcium praeterea tunc solum hypothecae instar acceptari potest , si contra in­cendii damna securum redditum est et documentum ab assecurationis societate editum pe­culio Ecclesiae custodiendum resignatur; ast tunc simul a debitore omni anno postulandum est, ut documento probet se taxam assecurationis pro currenti anno solvisse. §. 23. Intabulatio ad expensas debitoris, quantum fieri potest, primö locö et summa cum circumspectione instituatur. Summa vero mutuo data tunc solum exsolvenda est, ubi obligatoriales litterae vei intabulatione vei fidejussorum subscriptione jam munitae ac per subscriptos duos fide­dignos testes in forma authentica exaratae prae manibus habentur. §. 24. Syngraphae usque ulteriorem dispositionem juxta formulám sub 9-a Novembris 1871. Nro 1902. dioecesitenus praescriptam exarandae, et extus illó numeró currenti signandae sunt, sub quo erogatio summae capitalis Diario inscripta habetur. §. 25. Si debitor per integrum annum binis vicibus frustra monitus censum non solvat, ipsum capitale repetendum et pro re nata etiam via juris recipiendum est. Quod valet etiam de lo­catoribús bonorum immobilium solutionem stipulati fenoris negligentibus. §. 26. Pecunia de lege nonnisi parochiae fidelibus mutuo danda est; si tamen intra paro­chiae ambitum apte elocari non posset , etiam extranei ejusdem participes reddi possunt; ast hi minimam etiam summám nonnisi erga intabulationem et cum consensu senatus (egyháztanács) Ec­clesiae obtinebunt. §.27. Ipsis autem Ecclesiae Curatis et syndicis nullo sub praetextu vei ad brevissimum tempus e peculio sacro mutuum levare permittitur. Attamen syndici pecuniam , quam ante electi­onem suam e peculio Ecclesiae levarunt, porro quoque retinere possunt. §. 28. Omnes novae fundationes, quarum administratio ad officium parochiale spectat, pro approbatione Ordinariatui insinuandae veniunt. Quem in finem litterae fundationales juxta formu­lám ddto 20-ae Novembris 1859. Nro 1766. dioecesitenus praescriptam, — observatis etiam eis quae hac in re dioecesanis ordinibus dto 18-ae Februarii, 1878. Nro 310. inculcantur, — in tri­bus exemplis Ordinariatui exhiberi debent. Queis clausulá approbatoriá munitis, unum earum exem­plum tabulario dioecesano infertur, secundum in archivo parochiali reponendum et tertium funda­toribus vei eorum haeredibus consignandum officio parochiali remittuntur.

Next

/
Thumbnails
Contents