Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878
Index
§. 29. Quae quantave summa capitalis peudenda sit pro stabiliendis certis piis fundationibus ? et juxta quam clavim annui census pro fundatis missarum sacrificiis obtingentes inter concernentes partiendi veniant? extiibent tabellae dioecesanis ordinibus dto 14-ae Április, 1859. Nro 710. item 10-ae Julii, 1877. Nro 1036. editis adnexae. §. 30. Quum juxta leges civiles bona et peculia sacra a solvendo tributo proventuali haud eximantur, Administratores peeuliorum Ecclesiasticorum semet hoc in negotio legi existenti stricte accommodabunt, ast simul solerter invigilabunt, ue pia peculia injustá tributorum exactione graventur. §. 31. Ad finein cujusvis anni civilis de peculio Ecclesiae et quibusvis fundationibus ad illud pertinentibus Rationes instructioni dto 29-ae Novembris 1870. Nro 1576. pro universa Dioecesi datae coníirmiter in duplici exemplo conficiendae, per Curatum, syndicos, duos item senatus ecclesiastici (egyháztanács) viros vei Communitatis catholicae primores subscribendae et medio Vice-Archi-Diaconi districtualis Ordinariatui pro censura exhibendae sunt. Quod valet etiam de Rationibus ecclesiasticis LL. RR. Civitatum, necnon parochiarum quoad administranda bona Ecclesiae propriis statutis gaudentium. §. 32. Rationibus hisce documentoruin instar adnecti debeut : a) assignationes per Ordinariatum quoad expendendas summás 20 florenis majores factae, b) apochae de singulis erogationibus editae legali stigmate provisae et concernenti numero currenti Diarii signatae, c) Diarium ejusdem anni, d) alia nefors documenta Rationes in clariori luce collocantia. §. 33. Antequam Rationes ad Vice-Archi-Diaconum transponerentur , ad eas examinandas et subscribendas invitandus est Ecclesiae Patrónus vei ejus repraesentans, cui integrum est observationes, si quas haberet, scripto redactas corpori Rationum adnectere. Si autem nec Patrónus, nee ejus repraesentans veniret, eidem Rationes pro revisione et subscriptione per Curatum transponendae sunt. Quod valet etiam de Rationibus Ecclesiarum patronatui excelsae Camerae Regiae obnoxiarum, quae pariter ad finem anni concernenti bonorum Directioni submitti debent. — Patrónus Rationes cum observationibus nefors factis Curato restituet. §. 34. Summae utilitatis esset, ut Rationes ad finem anni etiam in plenaria sessione senatus ecclesiastici (egyháztanács) vei in coetu primorum Communitatis catholicae hoc fine convocandorum praelegerentur, additá etiam verbali totius status peculii ecclesiastici expositione. Qua occasione ad excitandam fidelium liberalitatem donationes et fundationes per decursum anni in pios fines factae honorifice memorandae venirent, quod pro re nata etiam ex ambone fieri posset. §. 35. Yice-Archi-Diaconus Rationes Ecclesiarum Districtus sui, per Curatos una cum documentis usque finem Mártii exhibendas , diligenter revidebit et cunctas simul una cum suis observationibus Ordinariatui substernet. §. 36. Rationes parochialium Ecclesiarum Ordinariatui exhibitae per concernentem ArchiDiaconum Canonicum vi officii revidebuntur, qui diligenter curabit et pro re nata viá Cancellariae Officii Dioecesani urgebit, ut Rationes cunctarum Archidiaconatus sui Ecclesiarum praescriptö tempore exhibeantur, nec ullae exhaereant. Observationes super revisis rationibus nefors factas Ordinariatui substernent. Si Rationes in revisione Archi-Diaconali absque errore deprehensae fuerint,