Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

let, clavim ejus fidelis aliquis vir cum cousensu parochi designandus cum responsionis onere custo­diendam recipiet. §. 14. In cista Ecclesiae , quae ut assolet in aedibus paro chialibus securo loco asservetur, praeter aes paratum etiam litteras obligatoriales et fundationales, instrumenta literalia proprieta­tem et jura Ecclesiae respicientia, Inventarium ultimae resignationis, documenta erogationum cur­rentis anni diligenter custodire oportet. §. 15. De quotidianis perceptionibus et erogationibus rite ordinatus liber, seu ut dici amat, Diarium juxta formulas et instructiones eatenus ab Ordinariatu lingua vernaculá edendas seribi debet, quod pro peculiis tum Ecclesiae tum piarum fundationum et sacrorum fundatorum distin­ctum adsit oportet, cui singulae perceptiones et erogationes numerö currenti cum adnotatione diei adcurate inferendae sunt. Habeant etiam syndici suum librum manualem, in quo omnes erogationes et perceptiones per parochum indicandae diligenter adnotentur. §. 16. Omnis tum erogatio tum perceptio seinper cum scitu et consensu syndicorum fieri debet, ideo a) dum pro assignandis e peculio Ecclesiae certis expensis ad Ordinariatum recurritur, literas semper etiam syndici subseribant, porro quaelibet apocha — sine qua nec minimam sum­mám expendere licet — occasione revisionis rationum tum solum pro valida habebitur, si per syn­dicos quoque subseripta sit, b) pecuniae, quae cursu septimanae nomine census, vei symbolarum vei pul­satarum campanarum aut quőcunque aliö titulö percipiuntur, singulá die Domini per syndicos nu­merentur, diariis inseribantur et cistae Ecclesiae inferantur. Restituta capitalia autem Curato non­nisi in praesentia amborum syndicorum erga apocham per hos quoque subseriptam et erga reddi­tam syngrapham acceptare licet. §. 17. Expensas extraordinarias, quae 20 fiorenos v. a. excedunt, nonnisi erga praevie ob­tentum Ordinariatus permissum facere licet. Permissus hic annuis rationibus documenti instar sem­per adnectendus est. Dum autem pro tali recurritur , status peculii semper clare exponendus est; nominatim vero significandum : a) quantos, quibusve e fontibus manantes Ecclesia calculo diarne­trali habeat annuos proventus ? b) quanti suintus calculo diametrali anuue requirantur ad tegendas cultus divini expensas? c) quae summa adsit in aere parato? quibusve e fontibus, an e capitalibus redditis vei solitis proventibus manaverit ? d) apud fundationes etiam capitale fundationale notetur. Semper autem exponatur summa erogari petita et pro re nata sumtuum projectö per artis peritum confectő atque etiam a syndicis subseriptö doceatur. §.18. Bona Ecclesiarum immobilia medio publicae auctionis pro majori Ecclesiae emolu­mento in censum elocabuntur. Cnratus et syndici necnon eorum cognati communem cum iis oeco­nomiam habentes locatores esse non possunt. §. 19. Ex aere parato non plus in cassa Ecclesiae servetur, quam quod quotidianae expen­sae requirunt; reliqua autem pecunia, mox ut percipitur , fructificationis causa erga legalem cen­sum elocetur, aut interim proximae cassae parsimoniali — quae tamen secura sit — ad nomen Ec­clesiae vei concernentis fundationis inferatur. §. 20. Capitalia Ecclesiae, piarum fundationum et sacrorum fundatorum de lege semper er­35*

Next

/
Thumbnails
Contents