Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

* — VI — gratiores ac beneplaciti efficiamur, ceu quibus plenius, perfectiusque „apparuit gratia Dei Salva­„toris Nostri .... erudiens nos;" — queis proin convenit, ut plenius etperfectius quoque ac alii „abnegemús impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie viventes in hoc saeculo." Ad quem effectura nil melius Vobis suadere possum, quam quod praeteritis annis semper, recurrente sacrö quadragesimali tempore pastoralis sollicitudinis verbis heic juxta plénum tenorem repetitis intimaverara : „Laudabilis est Cleri dioecesium quarumdam, etiam in Hungaria, consuetudo, ut sub quo­„tidiano in Quadragesima Missae Sacrificio pericopa Evangelii diei linguá vernaculA penes brevem „explanationem perlegatur; quam praescribere nolens, zelo bonorum meorum Comministrorum ma­joréin in modum commendo." „Rem porro aedificationi íidelium suorum summe proficuam facient illi, qui feriis sextis ad „vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesimales, certis utique pietatis ac­„tibus juncti, non habentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus asservabunt." „Praescriptis autem archi-dioecesanis tenore barum denuo commendatis respondebunt, duin „vice una, tempore et loco opportunis per Vice-Archi-Diaconos defigendis, per districtus congrega­„buntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacrá adhortatione et pia lectione refecti „sacra exomologesi expientur et ad epulas Agni coelestis simul et publice ad populi etiam fidelis „aedificationem accedant." „Quoad s. jejunii et abstinentiae legem vero volo, ut serventur ea, quae aeque jam prius „praescripta sequentibus iterum inculcantur : „In una legis quadragesimalis parte, intelligo jejunium, seu unicam refectionem, nulla con­„ceditur dispensatio, sive relaxatio; proinde ad observandum jejunium omnes ac singuli tenentur, „qui per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatein, graves omnino labores, aliasque a ^Confessariis expendendas rationes non excusantur." „Demtis itaque diebus Domini reliquo omni tempore semel nonnisi dietim ad satietatem „comedere licet." „Quod vero adtinet ad aliam legis partém, seu abstinentiam ab esu carniuin, cum omnibus „et singulis Arcbi-Dioecesis meae fidelibus, Sacerdotibus quoque et Religiosis, — si hi specialibus „ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispensando indulgeo, ut carni­„bus per Quadragesimam vesci possint omnibus diebus usque Dominicam Palmarum inclusive, „praeter ferias quartas, sextas item et sabbata; his eniin diebus et jejunium et abstinentia stricte „observanda sunt, nec conceditur nisi usus ovorum et lacticiniorum; eO suapte intellecto, quod „nulla dispensatarum dierum carnes cum piscibus permiscere liceat. Uberior dispensatio sufficien­„tes ob rationes per parochos laicis solum fidelibus tribui poterit, — Clericis et Religiosis vero „nonnisi per Ordinariatum." Praestabimus autem baec cuncta eo lubentius, eo alacrius, quo veriora scimus esse verba illa, queis S. Leo Papa viin et momentum quadragesimalis observantiae laudat dicens : „Quidquid „illud est, quod in diversis gratiae operibus et donis reparationi humanarum confertur animarum, ^totum id nobis nunc evidentius et copiosius praesentatur, quando non particulatim quaedam agen­Ep. ad Tit, cap. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents