Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877
Index
I - YII „da, sed simul sunt omnia celebranda. Appropinquante enim festivitate paschali adest maximum „sacratissimumque jejunium, quod observantiam sui universis fidelibus sine exceptione denunciat : „quia nemo tam sanctus, ut non sanctior, nemo tam devotus, ut non debeat esse devotior. Quis „enim in hujus vitae constitutus incerto aut immúnis a tentatione, aut liber inveniatur a culpa? „Quis est, qui nihil virtutis sibi adjici, aut qui nihil vitii sibi optet auferri? cum et adversa no„ceant et secunda corrumpant, nec minoris sit periculi carere desideratis, quam abundare con„cessis, . . . Magni est ergo operis mobilitatem cordis ab omnibus continere peccatis et, cum undi„que innumerae voluptatum illecebrae blandiantur, ad nulla contagia vigorem animi relaxare . . . „Hanc autem fortitudinem . . . nulli magis quam praesentes et exigunt et conferunt dies, quibus „dum observantia speciális iinpenditur, consuetudo in qua perseveretur, acquiritur." Uti pulcherrimum hoc magni Pontificis effatum praedicat et pollicetur : sic sacrum quadragesimale tempus saluti nostrae profidat, tribuente id Domino, cujus nomen sit benedictum in saecula! Amen. Dátum Coloczae, festő Epiphaniae Domini Nostri Jesu Christi, anno salutis millesimo octingentesimo septuagesimo septimo. LTJDOVICUS m. p. Arcbi-Episcopus. \ Serm. de Quadr. XI.