Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877
Index
- Y aucta perutile főre quivis ultro fatebitur. Non ig-itar ut judicentur vei damnentur hi aut illi: urgemus adcuratam in his quoque informationem, sed ut ipsae quaestiones responsum sibi plus adhuc in vita nostra, quam in scripto vendicantes salubris monitionis instar in auribus nostris sonent; — qua si quis plene carere possit : gratulabimur illi, nec, quum talis sit, offensam quaestione mota creari convincemur; — his tamen, qui una mecum utiliter haec sibi saepe dici et redici experiuntur, istud etiam perfectionis et salutis adminiculum servari optamus. Ut autem sacrum opus, quod anno hőc pro glória Dei exantlandum nobis instat, laeti suscipere, fructuose prosequi et feliciter perficere possimus : adjutrices gratias coelestes nunc jani ad exordium et tűin continuo expetere pergamus. Orabimus pro viribus ad operandum, pro intentionis puritate, pro zeli perseverantia, pro laeto laborum successu. — Orabiinus pro nobis invicem, Vos pro me, ego pro Vobis; quum eniin unum corpus simus, justum est, ut „pro invicem sollicita sint niem„bra;" nam „si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia wembra; sive gloriatur unurn „membrum, congaudent omnia membra." — Orabimus pro cunctis Sanctae Ecclesiae Praesulibus Sacerdotibusque per universum orbeui populo Dei servientibus; — sed praesertim pro vita salute et glorioso gubernio Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae IX-i, ut qui unicő in história Ecclesiae sanctae et Pontificatus Romani exemplO superatis integrö jam luströ Petri annis singularem providentiae divinae protectionem orbi spectandam exhibet, vivát corporis et animi vigore firmus, vegetus, exigat multumque excedat quinquagesimum Jubilaei sui episcopalis annum die 3-a Junii a. curr. complendum, — et divinis charismatibus abundatissime acceptis ac in orbern catbolicum sparsis insignis, invictus servet in orbe universo fidein sanctam, feliciter pascat et moderetur gregem Domini, sit nobis páter, pastor, dux, praesidium, sit glória et flrmamentum Sanctae Ecclesiae Christi! Quod una Vobiscuni e corde precatus declaro, quod symbolas pro solemni illa occasione a Vobis fidelibusque Yestris Beatissimo Patri, legitimis suis reditibus privato et e piis íiliorum suorum largitionibus tum vivere tum summos Ecclesiae fines procurare coacto, offerri optatas lubentissime accepturus et ad urbem aeternam promoturus sim. Qui vero in piis illis suffragiis höc etiam anno frequentatis potentia salutis tum nostrae, tum aliorum operandae arma tractabimus : utemur simul gaudenter reliquis etiam sanctificationis et perfectionis mediis, quae per s. Matrein Ecclesiam praebita ad nos Deo jungendos et pro quovis opere bono firmandos conducuut. Accedemus igitur non una, non paucis solum vicibus, sed quo frequentius cum imperfectionum et delictorum nostrorum conscientia ad terrenum divinae misericordiae tribunal in sacramento poenitentiae, ut in quibus bene monente S. Ambrosio „proná quadam cupiditate peccandi humanae „carnis et mentis fragilitas inextricabilibus vitiis implicari" sólet, gratiá sacramentali expiati efc sanctis sensibus ac propositis referti sancto Domino dignius serviamus. Utemur autem cunctis his perfectionis nostrae mediis semper : sed singulariter ardentiusque faciemus id sacro quadragesimae tempore, cujus suetae devotiones, abstinentiae, jejunia Sanctissimi Domini et Redemtoris Nostri exemplo sacfata nos insigniter disponunt, ut Deo semper I-a ad Cor. cip, 12. Lib. II. in eap2. Luc.