Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

- IV — scholis novis erectis, antiquis ampliatis, magistris et magistrabus solide institutis, adminiculis in­stitutionis elementáris comparatis et adhibitis, adursa cum successu adcuratiori frequentatione scholarum, consultationibus docentum per districtus, regiones et dioecesitenus praeparatis, manu­ductis et fotis, inspectioneque scholarum in variis administrationis scholaris gradibus impigre exercita. Nemo quidem asseveraverit omnia, quae ad rei scholaris perfectionem requiruntur, praestita jam esse, nec amplius qoid in negotio hoc desideranduin, urgeadum, exsequendum superesse : sed nec ullus rerum peritus, ni in ideáll mundo vagetur, dicere poterit, tot tantisque curis, tot fatigiis, tot tantisque sacrificiis, tali tantáque dilectione rei scholari impensá externum solum quemdam apparatum ad fallendos oculos additum, nullatenus vero internum rei scholaris valorein auctum amplioremque profectum procuratum fuisse. Haec scitis Vos, et cum talis scientia Vestra in multis Vestrum bona recte actorum con­scientia sit: gratias Vobis ago maximas, Deumque supplex exoro, ut Vobis ad efficaciter procu­randam deinceps quoque succrescentis sobolis educationem coelesti suö juvamine adesse velit. Operabimini, Boni Fratres et Filii! tum in his, tum in cunctis aliis sublimis vocationis Vestrae partibus — uti soletis — pie et alacriter; — eritis annö hoc quoque, quod esse liucdum gestiistis, boni pastores populi Dei; praedicabitis Evangélium Jesu Christi, frangetis panem doctri­nae christianae esurientibus animabus solerter, scite et ardeuter;— eritis fideles dispensatores mysteriorum Dei non parcentes labori, dilectioni et precibus, ut peccatores ad poenitentiam, frigi­dos ad salutis studium, bonos ad ampliorem perfectionem perducatis, Vosque ipsi ore, habitu, vér­bő, actis forma gregis flatis. Ita voluistis semper, in id intendetis deinceps, — nec deerit sic volentibus, sic agentibus gratia Dei, dilectio fidelium, honor cunctorum. Et heic largimini inihi, ut pro illa, quá cominunia nostra negotia simul Vobiscum discutere soleo, ingenuitate quaedam huc facientia in nexu eorum adtingain, quae in primis amii 1876-i Circularibus meis litteris circa necessitatem et utilitatem informationum Vice-Archi-Diaconalium, discretumque earutn usum dixeram. Occurrerint uni aliive observationes super opportunitate qua­rumdam rubricalium quaestionum, signanter earum, quae ad recitationem horaruin canonicarum, frequentationem Sacramenti poenitentiae, etc. adtinent. Sed facile est acquiescere illis, quae Eccle­siae huius Praesulum pietate et prudentia prioribus jam temporibus statuta ab ipsis tradita acce­pimus, — quaeve circa principalia sacerdotalis devotionis exercitia, circa praecipua efficacissima­que sacerdotalis perfectionis adminicula versantur. Merito igitur inter quaerendorum puncta re­currunt, quoruin meminimus, non tam propterea, ut juxta significatam locő superiori observantiam sacerdotes in quacunque demum classiflcationis scala locentur, sed magis propterea, ut annue recur­rentibus quaestionibus et responsis, iisque ad singulum sacerdotem ea ex causa devolutis, quod informans sine interrogatione ad ipsos directa suae informandi obligationi facere satis passim non possit : omnes omnino informantes, informati et informationem recipientes, omnes nos simul ma­gnarum obligationum nostrarum denuo semper memores reddainur. Quod inter gravia multiplicia­que pastoralia, scholaria civiliaque nostra agenda, apud multos fratres oeconomicis quoque curis

Next

/
Thumbnails
Contents