Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

- III — quod in illustribus Yiris summa in dioecesi officia, primas dignitates gereutibus promptissimos curarum et laborum socios nactus fuerim, qui sive domi sive foris pie indefesseque operantes vice mea cum plurimo fructu fungebantur. Qneis dum glorior, Domino simul gratias ex imo corde re­fero, quod malis illis, quae corpus occupabant, ab explendis reliquis regiminis dioecesani partibus, curaque jurium et commodorum Ecclesiae in supremis regni comitiis habenda vix unquam pro­hibitus fuerim. V. Quod animos religiosae institutionis et educationis prolium studiosos vehementius occu­pare imo percellere potuit: gressus in comitiis regni fixos vidimus fine eö, ut lex ferretur, quae ad­curatius ordinata civili elementarium scholarum directione efficaciorem reddat publicorum status Inspectorum operationem tum aliis dispositis, tum verő eö, quod auctoritas Commissionum admini­strativarum — queis ipsi nunc illati sunt — actibus et decretis ipsorum conciliata fuerit. Unde non pauci angebantur futurum, ut, si viri hi in scholarum ab Ecclesia avulsionem intenderent, certior procuretur conaminum talium successus. Ast parte ex alia certum est plurimis, quae e;l ipsá lege circa scholas confessionales statu­untur, rei nostrae insigniter consultum fuisse, multasque anxietates et timores primo obtutu enasci queuntes dissipatos haberi eö, quod firmior organismus rei scholari confessionali per Praelatos Ecclesiarum dandus civile in lege hac fundamentum ac robur nactum fuerit, — ut adeo Episcopi, etiam de civilium magistratuum adjumento tuti, congruentius de institutionis scholaris ratione et ordine, de sedibus scholaribus, directioneque locali, districtuali et dioecesana statuere possint. Qua legis provisione mox etiam usi sunt Episcopi Hungáriáé et mensibus Juniö et Octobrí a. pr. Budapestini consilia simul conferentes, circa ordinandam legibus patriae postulatisque Ecclesiae conformiter rem scholarem elementarem in certis statutis coaluerunt, hisque conforiniter plánum institutionis per viros peritos — tum domi suae laborantes, tum Strigonium binis vicibus deputa­tos — parandum curarunt, variasque pro sedibus scholaribus ecclesiasticisque rei scholaris prae­sidibus instructiones elaborari fecerunt; — quas propediem typis impressas recipietis. Etsi igitur non desint in scholari regni nostri organismo talia, quae obtutibus, principiis, votis nostris contraeunt, quaeve stabilitő et servató aconfessionalium (uti dici amat) scholarum systemate, subtractáque Ecclesiae in scholis status et communalibus directione religioso populi nostri genio nociva evadere possunt : adsunt tamen multa, quae, dum scholarum confessionalium ordinationem et directionem nobis vindicant civilique reipublicae sanctione fulciunt, prorsus faven­tia experimur. Plurimis igitur in casibus certe a nostro zelo et studio pendebit, an scholae elementares et religioso-moralis in illis institutio ac educatio Ecclesiae serventur, vei amissae revindicentur, — an porro ansa vei praetextus adversariis relinquatur nos impetendi, scholas nostras atrő signandi la­pillö, taliaque moliendi, queis illae e sinu Ecclesiae eripiantur. Et hocce etiam sub obtutu multa, imo laudanda quaeque sicuti prius ita annö etiam vix conclusó a plurimis Yobis acta fuerunt, Yiri Fratres, Filiique Charissimi! Injuriusque in Yos et Sanctam Ecclesiam Yestram esset, qui dicere auderet, rem scholarem, meliorem pubis institutionem, culturam popularem promotam non fuisse iis, quae in hac linea fecistis, vei fleri juvistis et procurastis :

Next

/
Thumbnails
Contents