Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877
Index
- II — simul planximus millenos e nostris panem quotidianum dara opera mereri coactos fructu laboruin mediisque illis excidisse, queis vitae indigentiis et commodis suis suorumque prospiciant, instantibusque erga statum civilem obligationibus respondeant; — nec abs re angebamur fore, ut multi amaritudine animi in divinae providentiae fiducia concussi curam salutis negligendo misere contabescant. Testes fuistis Yos passionum plebis Yestrae, testes ruinarum, quas res singulorum doraesticae, publicaque bona subiverunt. Sed non dubito auctores etiam evasistis bonorum, quae ex hac miseria pro salute hominuin lucrari s.icrum ministerium poposcit; — scio Yos in communi hac visitatione ultro lubeuterque ad Dominum, qui dat et accipit, ferit et solatur, suspexisse, ut, quod consolationis in coelestium reruin cogitatione continetur, Vobis ipsis populoque íideli asseratis. II. Nec levi curá tenebamur, tenemurque semper adliuc ob ea, quae his recte diebus in proximo oriente magnis populoruin motibus, dini crudelitate mutuo exercitá, ingentique cum sanguinis effusione acta sunt, et — ni Deus pacis magnanimis Regis nostri Apostoliéi aliorumque nonnullorum Monarcharum conaminibus benedixerit — continuari pergent. — Quod si fieret, implacabileque, quö belligerantes se invicem prosequuntur, ódium, novis iniuriis, novis atrocitatibus auctum, verae stabilisque pacis spem destrueret : tristes talis rerum status sequelae nobis quoque periculosae evaderent, quum flagrantes nationales populorum illoruin affectus similia sensa in vicinis connationalibus facile excitent, monarchiaque nostra convulsionibus sorteque ditionum vicinarum intimé afficiatur et, quantumvis sapientia virorum ad Ciavum imperii sedentium pacem nobis servare iusigniter studeat, si honor et commoda status nostri periclitarentur, ad actionis etiam communionem cogi posset. Justum igitur est, Deum pacis et dilectionis suppliciter deprecari, ut spiritu suö inimicas compescat voluntates, animoruin ferociam mitiget, det iis qui in potestate sunt, spiritum sapientiae et justitiae, illis qui subsunt, spiritum obedientiae, bellorumque calamitates procul abigat a populis suis. Sed et nos nil agere negligemus, quo populus noster pacis stúdió, patriae amore, flduciíX erga Augusti terrae Principis régimén — queis hucdum excelluit — porro quoque animetur, nec ullis male vocatorum tentationibus et allectationibus se in perversum agi, et falsis nationalis genii praetextibus in certam suam perniciem trahi, publicas carae patriae res perturbari sinat. III. Plures Fratres de re Ecclesiae fidelibusque suis bene meriti, quum gravibus longaevisqűemorbis confecti sacro muneri amplius praeesse nequirent, Vobis quoque vota ipsoruin secundantibus ad honestum quietis statum justa cum pensione dimissi sunt; — alii vero variis cum corporis malis in servitio sacro, quod non linquere sed pro viribus obire volunt, colluctantur. Praecemur, ut Dominus tribuat ipsis allevamentum dolorum, restauret valetudinem, praestet vires ad porro quoque utiliter operandum vei saltim non deneget spiritum patientiae, ut divinae Ejus voluntati pie dediti, ubi patiendi copiam habent, ibi bene merendi argumentum inveniant. IV. Ego ipse quoque recrudescentibus variis antiquis incommodis annö hoc in publicis functionibus persolvendis et pastoralibus itineribus, quae majorem virium corporis impensam deposcunt ? multum impediebar. Grave mihi accidit, quod pro more meo dilectos Comministros fidelesque in propriis suis oris exquirere et salutare nequiverim. Nec aliud haecce dolentem solari potest, quam