Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 194 — „premi apostolid ministerii obnoxium fuerit studiis partium, arbitrio dominantium, vicibus politica­,,rum electionum, consiliis et operibus hoininum callidorum ac utilitatem iustitiae praeferentium.' f „At in tantis malis queis laboramus et premimur ne putetis Yenerabiles Fratres aut ani­,,mum Nostrum fractum concidere, aut illám in Nobis fiduciam deficere qua Omnipotentis et Aeter­„ni decreta expectamus. Nos quidem consilium cum inissemus post occupationem ditionis Nostrae „Romae potius manendi quam quaerendi alienis in terris tranquillum hospitium, idque ea mente ut ,,penes Beati Petri sepulcrum pro re catholica vigiles excubias ageremus, numquam destitimus ,,auxiliante Deo pro causa Eius tuenda, certare, et quotidie certamus nullibi loco cedentes hosti „nisi yí depulsi, ut perpauca illa quae adhuc reliqua sunt ab impetu diripientium et pervertere om­„nia conantium vindiceuius. Ubi autem caetera Nos defecerunt praesidia quibus Ecclesiae et religi­„onis rationes tueremur, Nos nostrae vocis et nostraruin expostulationum officio usi sumus; cuius „rei testes estis ipsi quibus communia pericula communis Nobiscum dolor fűit : saepe namque ver­„ba excepistis publice a Nobis prolata sive ut nova facinora reprobaremus et contra invalescentem „hostium violentiam protestaremur, sive ut aptis monitis fideles instrueremus ne insidiis improbo­„rum et siinulatae religionis specie, neu noxiis falsorum íratrum doctrinis deciperentur. Utinam „vocibus Nostris tandem admoveant aures animuinque adiiciant illi quorum ad officium pertinet et „maximé interest, auctoritatem Nostram sustentare, et causam qua nulla iustior et sanctior, virili­„ter tueri! Nam qui fieri potest ut illorum prudentiam fugiat, frustra solidam ac veram prosperi­„tatem in nationibus, tranquillitatem ac ordinem in popul is, stabilitatem potestatis in iis qui scep­„tra tenent expectari, si Ecclesiae auctoritas quae societates omnes recte constitutas vinculo religi­„onis continet impune contemnatur et violetur, eiusque Caput supremum in suo ministerio obeundo „plena libertate uti nequeat, et potestatis alterius sit obnoxius arbitrio ?" „Illud sane feliciter accidisse laetamur, ut voces Nostrae ab universo catholico Populo fili­„ali pietate Nobis obstricto, libentissime magnoque cum fructu exceptae fuerint; talia enirn sunt „quae ab ipsis accepimus dilectionis assidua et iterata testimonia, ut et ipsis et Ecclesiae summám „glóriám conferant, et bene sperare Nos iubeant laetiores dies eidem Ecclesiae et huic Apostolicae „Sedi orituros. Ac profecto vix verbis aequare possumus iucunditatem solatii quod percepimus va­„lidis licet auxiliis undique destituti, intuentes egregios animorum inotus et generosa studia quae „sponte excitata latius in dies propagantur inter gentes etiam remotissimas, ut Romani pontifica­„tus et humilitatis Nostrae causam suscipiant, dignitatem tueantur. Liberalia subsidia quae ex om­„ni terrarum parte ad Nos perveniunt ut urgentibus necessitatibus Sanctae huius Sedis prospicia­„mus, et frequentia tot filiorum nostroruin qui ad has Yaticanas aedes ex omni gente confluunt ut „visibili Ecclesiae capiti devotam voluntatem suam testentur, eiusmodi pignora animorum fidelium „sunt, pro quibus pares agere gratias divinae bonitati oinnino nequeamus. Vellemus tamen ab om­„nibus intelligi, quod salutaris documenti loco esset, intimam vim et signiíicationem veram peregri­„nationum istarum, quas hoc tempore crebro iterari videmus, quo Romanus Pontificatus teterrimum „bellum experitur. Silicet illae non eo valent tantum ut amorem et observantiam fidelium prodant „erga humilitatem Nostram, sed manifestum praebent indicium sollicitudinis et anxietatum quae „eorum corda perturbant, quod communis Parens in abnormi prorsus ac incongrua conditione ver-

Next

/
Thumbnails
Contents