Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 195 — „satur. Neque haec anxietas et sollicitudo conquiescet, imo augeatur oportet, donec in possessionem „plenae et verae libertatis Pastor universae Ecclesiae restituatur." „Interea nihil magis optamus Yenerabiles Fratres quam ut voces Nostrae ex hoc parietum „septo ad ultimos terrarum fines nianent, ut totius orbis fidelibus pro illustribus quae continenter „ipsi exhibent filialis dilectionis et obsequii argumentis, sensus gratissimi animi nostri testentur. „Optamus enim iis gratias agere pro pia liberalitate, qua etiam interdum difficultatis rerum sua­„rum obliti Nobis opitulantur, agnoscentes Deo offerri quidquid Ecclesiae tribuitur, gratulari pro „magnanimitate et virtute, qua impiorum iras et irrisiones despiciunt, Nosque iis devinctos profi­„teri pro alacritate qua significationes sui amoris Nobis offerre student ad celebrandam anniversa­„riam diei illius memóriám, quo ante quinquaginta annos Episcopalis consecrationis munus, licet „indigni suscepimus. Nec minus Nobis in votis est, ut omnes etiam Ecclesiarum quae laté per „orbem diffusae sunt Pastores, voces has Nostras excipientes ex iis incitamentum sumant, ut signi­„ficent fidelibus suis pericula, oppugnationes et incommoda quotidie graviora, quibus premimur, „eosque simul certiores faciant, Nos quidem nunquam destituros quicumque rerum exitus futurus „sit, ab improbandis iniquitatibus quae coram Nobis patrantur; verum fieri posse aliquando cum „propter leges nuper rogatas, tum propter alias quae praenunciantur etiam saeviores, ut vox „Nostra usque ad eos nonnisi rarius, et aegre admodum per interpositas difficultates possit afferri. „In his tamen rerum adiunctis Pastores ipsos excitamus, ut greges suos praemoneant, ne fallaci­„bus capiantur artibus queis homines fraudulenti veram rerum conditionem in qua positi sumus „verbis invertere et deformare nituntur, sive celantes acerbitatem eius, sive libertatem nostram „extollentes et potestatem nostram nemini obnoxiam esse affirmantes, dum vere rem totam sic „paucis complecti possumus : scilicet Ecclesiam Dei in Italia vim et persecutionem pati : Christi „Yicarium neqűe libertate, neque expedito plenoque usu suae potestatis frui." ,,Cum res hoc loco sint, nihil opportunius ducimus, nihil cupimus impensius, quam uti „iidem omnes Sacrorum Antistites qui miram concordiam in tuendis Ecclesiae iuribus et egregiam „in Apostolicam Sedem voluntatem suam multiplici indicio Nobis constanter probarunt, fideles „quibus praesunt excitent, ut ea ratione ac ope quam iura sinunt cuiusque regionis, sedulo agant „apud eos, qui summám rei publicae tenent, quo accuratius gravis conditio perpendatur in qua „Caput catholicae Ecclesiae degit, atque efficacia adhibeantur consilia obstaculis amoliendis, quae „veram ac plenam independentiam eius impediunt. Quoniam autem Dei omnipotentis est menti­„bus lumen immittere et flectere hominum corda, non solum Vos rogamus Yenerabiles Fratres, ut „fervidis apud Eum precibus hoc maximé tempore utamini, sed et ipsos catholicorum omnium po­„pulorum Pastores vehementer hortamur, ut fideles sibi concreditos in sacra templa convenire „curent, ubi pro Ecclesiae matris salute, pro inimicorum nostrorum conversione, et fine malorum „tam gravium lateque patentium humiles preces ex intimo animo effundant. Excipiet ut firmiter „confidimus, orationem populi ad se clamantis Deus, cui beneplacitum est super timentes Eum, et „in eis qui sperant super misericordia Eius." Talia fatur in consessu purpurati Sui Senatus dire vexatus Summus Pontifex. Aptiorein autem — uti ad exordium harum meniini — diem, qua querelas Vicarii

Next

/
Thumbnails
Contents