Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877
Index
— 193 — „Magistratus omnibus módis impetuntur, tanto eüm administrationis eorum detrimento; testes esse „irrisus ac ludibrii quo augusti ritus ac institutiones catholicae Ecclesiae dehonestantur, petulantiae „qua saDCtissima religiouis mysteria profanantur, ac conspicere publicis honoris significationibus et „pompis decoratam iinpietatem et atheos homines, duin contra religiosae supplicationes et pompae „vetantur, quas avita italorum pietas libere semper celebrare solemnibus temporibus consuevit. „Yellemus etiam ipsis notas esse blasphemias, quae impune, auctoritate publica dissimulante, contra Ecclesiam in legumlatorum conventu coniiciuntur, in quo Ecclesiae ipsi subvertendi et aggre„diendi criminatio est illata, libertás eius nefarium ac fatale princípium vocatum est, doctrinae „eius perversae, ac societati et moribus adversantes apellatae sunt, vis et auctoritas eius tamquam „civili consortio perniciosa incusata fűit. Neque possent iidem confictae nostrae libertatis praeco„nes inficiari tot multiplices continuas graves occasiones in id comparatas ut incauta iuventus in„flammatis cupiditatibus corrumpatur, ac ex eius animo catholica fides radicitus extirpetur. Si ipsi .,demum vias huius urbis, quae per B. Petri cathedrain religionis sedes et caput est obirent, iudicare „percommode possent utrum templa acatholici cultus bis temporibus excitata, scholae corruptionis „quaquaversus diífusae, tot domus perditionis passim constitutae, obscena et foeda spectacula quae „oculis populi offeruntur, talem rerum conditionem faciant, quae tolerabilis sit ei qui pro sui apos„tolatus officio debet quidem et vellet tot malis occurrere, at contra omnibus mediis et rationibus, „omni potestatis exercitio privatur, quo possit vei uni tantum ex tot malis necessaria remedia ad„hibere, et animabus in exitium ruentibus opem ferre. Hic tandem est Yenerabiles Fratres status „cui subesse cogimur opera eius Grubernii quod in hac urbe dominatur, haec est illa libertás et po„testas exercendi ministerii nostri cuius nomine abutuntur et qua Nos potiri impudenter iactitant: „libertás scilicet videndi demolitionem in dies deteriorem ordinis et constitutionis ecclesiasticarum „rerum, videndi exitium aniinarum, quin operám nostram ad tot damna opportune reparanda im„pendere et navare possimus. His ita se habentibus nonne nova amarulenta irrisio et ludibrium „existimandum est illud quod saepe dicitur, nempe debere Nos conciliationis et concordiae consilia „cum novis dominatoribus inire, cum haec conciliationis ratio non aliud ex parte nostra esset, nisi „omnino prodere non modo summa Sanctae huius Sedis iura, quae tamquam sacrum et inviolabile „depositum ad hanc supremam cathedram evecti custodienda ac tuenda recepimus, sed etiam et „praecipue prodere divinum ministeriura Nobis pro salute animarum commissum, tradere haeredi„tatem Christi in raanus auctoritatis huiusmodi, cuius opera ad ipsum catholicae religionis nomen, „si fieri posset, delendum , diriguntur ? Nunc profecto terrarum orbi claro in lumine omnique ex „parte conspicienda praebetur vis vigor fides earuin concessionum, quibus ad fidelium illusionem „hostes nostri libertatem et dignitatem Romani Pontificis tueri se velle ostentarunt, quae funda„mentum suum positum habent in arbitrio ac hostili voluntate reipublicae moderatorum, quorum „in potestate est iuxta sua consilia et rationes, ac pro lubitu eas aptare, servare, interpretari, atque „executioni mandare. Haudquaquam certe, haudquaquam Romanus Pontifex est aut erit unquam „plenae libertatis compos, ac suae plenae potestatis, donec aliis in urbe sua dominantibus subiici„atur. Alia eius sors Romae esse non potest nisi aut supremi Principis aut captivi : nec unquam „catholicae Ecclesiae universae pax securitas tranquillitas constare poterit, donec exercitium su-