Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 192 — „cula removenda, palain ac iterum agnosci volumus, Nos iniustam eam legem quae re­,,gium placitum vocatur omnino improbare ac detestari, aperte declarantes „per ipsam laedi divinam Ecclesiae auctoritatem, ejusque libertatem violari." „Post haec autem quae hactenus exposuimus, omittentes plura alia, ad quae deploranda „serinonem nostruui producere possemus illud petimus, qua ratione fieri possit ut Ecclesiam guber­„nare valeamus sub dominatione eiusmodi potestatis, quae omnia Nobis média et praesidia ad Apos­„tolatuin nostrum exercendum continenter adimit, omnem viam obstruit, nova in dies impedimenta „novas difficultates interponit, novos usque laqueos insidiasque molitur ? Profecto Nos satis mirari „non possumus eos homines reperiri, qiiorum nescimus utrum levitas an malitia maior sit, qui sive „per publicas ephemerides, sive peculiaribus scriptis sive írapudentibus sermonibus plurium occasi­„one conventuum babitis, obtrudere et persuadere populis conantur, praesentem summi Poutificis ,,in urbe conditionem talem esse, ut etiam sub alterius potestatis dominatione constitutus plena li­bertate fruatur, ac tranquille et plene possit suo supremo spirituali primatu perfungi. Ad quam „opinionem publice confirmandam nullám elabi occasionem sinunt sive cum Episcopi et fideles ex „exteris plagis ad Nos visendos accedunt, sive cum eorum pios coetus in conspectum nostrum ad­„mittimus, sive cum impios ausus contra Ecclesiam Nostris ad eos sermonibus deploramus, quin de „industria et callide incautis insinuare studeant, Nos reipsa plena potestate et libertate frui tum „loquendi tum excipiendi fideles tum Ecclesiam universam administrandi. Miruin Nobis est quod „talia impudenter iactari possint, quasi exercitium illorum actuum qui recensentur plene et omni­,,no esset in nostra potestate, 'et quasi in iis tota gubernationis Ecclesiae ratio quae ad munus No­„strum pertinet, contineretur. Quis enim nescit non sub Nostra sed sub dominantium potestate esse „actus eius libertatis quam tantopere extollunt, ita ut eatenus et tamdiu eosdem actus exercere pos­„simus, quatenus et quaindiu hoc ab iis non impediatur? Quae tamen nostrorum actuum libertás „quantum sub eorum potestate sit, etsi alia argumenta deessent, satis innuit ac docet novissima ea „lex quam Duper deploravimus, qua liberum exercitium spirituális nostrae potestatis, et ministerii „ecclesiastici ordinis nova et intolerabili oppressione constringitur. Quod si nonnullos actus Nos „posse exercere permiserint, ea de causa quod agnoscant quantopere eorum intersit Nos sub eorum „dominatione liberos existimari, quam multa tamen gravissima pernecessaria summique momenti „sunt quae ad formidanda onera ministerii Nostri pertinent, quibus reipsa ac rite perficiendis, Nos „dominantium iugo subiecti omni necessaria facultate et libertate caremus ? Yellemus quidem illos „qui ea quae retulimus scribunt aut loquuntur, oculos suos ad ea quae circa Nos accidunt coniice­„rent, ac alieno paullisper a partibus animo diiudicarent, utrum vere dici possit Ecclesiae regendae „potestatem Nobis divinitus commissam, cum eo statu ad quem Nos adegit invasorum dominatus „posse componi. Yellemus eos agnoscere convicia iniurias contumelias quae etiam in aula Oratorum „Populi continenter contra humilitatem Nostram effunduntur, convicia in quibus Nos quidem igno­„scimus miseris qui ea promunt, sed tamen in offensionem maximam fidelium cedunt quorum com­„munis Páter violatur, et eo tendunt ut imminuatur apud eos existimatio auctoritas veneratio, quam „Yicariatus Christi quem indigni sustinemus, suprema dignitas et sanctitas postulat. Yellemus eos „testes esse probrorum et calumniarum quibus tum amplissimus ordo vester, tum sacri Ecclesiae

Next

/
Thumbnails
Contents