Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 165 — Jam vero, cum postinodum coadunatum fuerit sacrosanctum Coneiliu n Yaticanum, et ante ejus suspensionem per Literas Apostolicas Postquam Dei munere diei 20. Octobris 1870. indi­ctam, binae ab eodem solemniter promulgatae sint doginaticae Coiistitutiones, priuia scilicet de Fide Catholica, quae incipit Dei Filius, et altéra de Ecclesia Christi, quae incipit Pastor aeler­nus, non solum opportunum, sed etiam necessarium dijudicatum est, ut in fidei professione do­gmaticis quoque praememorati Vaticani Concilii definitionibus, prout corde, ita et ore publica solemnisque fieri deberet adhaesio. Quapropter SSmus D. N. Pias Papa IX., exquisito ea desuper re voto speciális Congregationis Eminentissimorum S. R. E. Patrum Cardinalium, statuit, praece­pit, atque mandavit, ceu per praesens decretum praecipit ac mandat, ut in praecitata Piaua for­mula professionis fidei, post verba „praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo" dicatur „e£ ab oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita ac declarata, praesertim de Romani Pontificis Primutu et infallibili magisterio " utque in posterum fidei professio ab ouinibus, qui eam emittere tenentur, sic et non aliter emittatur, sub comminationibus ac poenis a Concilio Tri­dentino et a supradictis Constitutionibus S. M. Pií IV. statutis. Id igitur ubique, et ab omnibus, ad quos spectat, diligenter ac fideliter observetur, non obstantibus etc. Dátum Roniae e Secretaria S. Congregationis Concilii die 20. Januarii 1877. P. Card. Caterini, Praefectus. — J. Archiepiscopus Ancyranus, Secretarius. Professio orthodoxae Fidei juxta formám a Summis Pontificibus Pio IV. et Pio IX. praescriptam. Ego X. firma fide credo et profiteor omuia et singula, quae continentur in.Symbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: credo in unum Deum Patrem omnipotentem, facto rem coeli et terrae, visibilium omnium et iuvisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei Unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. G-enitum, non factum, consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt. Qui propter nos bomines, et propter nostram salutem desceudit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iteruin venturus est cum glória judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit fiuis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem : qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simül adoratur, et conglorificatur, qui loquutus est per prophe­tas. Et unam, sanctam , catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisiua in reinis­sionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitám venturi saeculi. Amen. Apostolicas et ecclesiasticas traditiones reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item sacram Scripturam juxta euin sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarutn Scripturarum, admitto , nec eam unquam , nisi juxta unanimem consensum Patrum, accipiam et iuterpretabor. Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacramenta novae legis a JesuChristoDoaiiní>

Next

/
Thumbnails
Contents