Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877
Index
— 166 — Nostro instituta, atque ad salutera humani generis, licet non omnia singulis, necessaria, scilicet r Baptismum, Confirmationem , Eucharistiam , Poenitentiam, Extremam Unctionem , Ordinem et Matrimonium, illaque gratiam conferre; et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et adprobatos Ecclesiae catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et adinitto. Omnia et singula r quae de peccato originali et de justificatione in sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatoriurn Sacrificium pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una curn anima et divinitate Domini Nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini iu sanguinem , qnam conversionem catholica Ecclesia transubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altéra tantum specie totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constauter teneo Purgatórium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari. Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmiter assero imagines Christi ac Deiparae semper Virginis, uec non aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maximé salutarem esse affirmo. Sanctam, catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco, Romanoque Pontifici beati Petri Apostolorum Principis successori ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo ac juro. Caetera item omnia a sacris Canonibus et oecumenicis Conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo, et ab oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita ac declarata, praesertim de Romani Pontificis Primatu et infallibili magisterio, indubitanter recipio atque profiteor ' T simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et rejectas et anathematizatas ego pariter damno, rejicio', et anathematizo. Hanc veram catholicam fidem, extra quam neino salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adjuvante, retinere et confiteri, atque a meis subditis seu illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri et doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum ego idem N. spondeo, voveo ac juro. Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei evangelia. Budapestini, sub regni Comitiis, die 10-a Mártii, 1877. Kr. 415. Tabellares Relationes a) de Cnratis, b) de visitatione vice-archi-diaoonali. Tabellares Relationes a) de Curatis et b) de visitatione vice-archi-diaconali adusque per DD. Yice-Archi-Diaconos vario modo exhiberi solebant. Saepe multa in eis desiderabantur, quae referri debuissent, alia varié repetita labores absque ratione multiplicarunt. Ad similia deinceps evitanda, et ad majorem tum uniformitatem, tum laboris oeconomiam in his quoque procuraudam e re esse censui, audito etiam venerabili Senatu meo, duplicis ordinis