Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876

Index

Sed ut ad alia transeam, jucundum mihi fűit hóc quoque anuö experiri, quod plurimi e Clera A.-Dioecesano peculia iisdem credita bene conscientioseque curare et de sacra hac proprietate Eccle­siae adcuratas rationes iustö tempore substernere soleant. Ut adeo nonnisi firmatus fuerim in illa mea convictione, quod nec melius, nec leviori pretio peculia publica ullibi ac apud Sacerdotes administren­tur. Sed dum justas höc titulo laudes Clero meo gratulabundus impertior : non possum reticere fuisse nonnullos, eos tamen, Deo sint grates! paucos, qui hoc respectu non parum a se desiderari passi sunt; et dum in obversum disertorum statutorum dioecesanorura aes sacrura arbitrarie, et absque delectorum ex Ecclesiae suae fidelibus prirnorum ac repraesentantium concursu tractarunt, contra omne jus et fas mutua exinde sive ipsi sumserunt sive suis debitam securitatem praebere non yalentibus tribuerunt. QuO factö grave periculum, imo in casu uno (Csonoplaensi) damnum etiam sacro peculio creatum fuerat. Quod ne amplius fiat, durioribus etiam mediis contra taliter agentes adplicitis praecavere coactus fui, dum non solum improvise peculia sacra et modum tractationis eorum revideri feci, quod deinceps dioecesitenus saepius procurare conscientiae dictamine impellor, sed etiam culpandos administros pro reatus ratione sive Consistorio meo solemniter reprehendendos sistere, sive judiciali supellectilis eorum sequestrationi, fundis periclitatis necessariam securitatem praebiturae, suasu etiam Senatus mei subjicere jussi. Quorum primum in uno, alterum in duobus casibus fieri debuit. Feci autem id non unice ad tutandum aes sacrum, sed ad vindicandum etiam Cleri mei honorem, — nam dum gressus a nobis fixi publico patuerunt, apparuit simul vix unuin, aliumque esse, qui e copioso hoc Sacrorum Ministrorum agmine reprehensione digni reperiuntur, in­juriosa proin esse illa Cleri osorum dicteria, quod liceat Sacerdotibus impune agere quae velint, liceat ipsis peculia sacra pro lubitu depraedari et quae similia sunt. Restringentur certe odia talia ad exceptiones paucissimas, infinite pauciores ac in quocunque alio statu, ad solos scilicet illos, qui dum ad publici notitiam deliquerunt, ad publici notitiam poenas etiam ferunt; et sicut fiducia fide­lium erga Sacerdotes hoc quoque respectu constabit, ita prona eorum indigentiis Ecclesiarum succurendi voluntas, dum oblata sua salva servari vei certo vindicari noverint, animabitur. Animabitur — non dubito — eo magis, quod Honorabiles mei Comministri, ne iniquíi, opinione in eandem cum paucis his inordinatis damnationis massam conjiciantur, studiosissime curaturi sint, ut non tantum pro nobili suo genio recte administrent credita ipsis peculia, — sed ut id fidelibus quoque suis patulum sit eö, quod in quotidianis proventibus recipiendis, sumtibus faciendis, mutuis dandis, etc. nil absque Syndicis, in majoribus negotiis absque repraesentantium communitatis catholicae debite constituto vei constituendo senatu acturi, statu in vero peculii sacri et annuas de eo rationes coram iis in plena evidentia servaturi, et dioecesanis in hac re statutis ad omnem amussim tum ipsi parituri, tűin per alios ad quos adtinet plenani obedientiam procuraturi sint. Gratum vero mihi erit de his tum secus, tum vero quavis revisionum improvise ordinaudarum occasione plene convinci. Quam spem enuncians non possum non laudare illos Dominos Vice­Archi-Diaconos, qui non solum in Congregatione Pistrictuali annunciarunt, se etiam antequam ab Ordinariatu in singulis casibus deputarentur ad visitauda Ecclesiarum peculia inopinato comparitu­ros et quosvis non in aere solum sed etiam in administrandi peculii ratione deprehendendos defe-

Next

/
Thumbnails
Contents