Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876
Index
— 6 ctus horsum insinuaturos esse, sed id officii sui iam agentes quoque, ordinando gravissimo huic negotio insigniter consuluerunt. Quod sacri zeli genus, ut feliciter cedat, sedetcuncta alia pastoralia agenda laeto coronentur successu, ut omnis nostra operatio adjuvante divino numine commune nobis gaudendi argumentum praebeat, nec in deterius mutetur color optimus, sed laetius semper, sanctiusque resplendescat, curastis certe, Viri Sacri! acceptabili quod vis conclusimus Jubilaei tempore, usi estis concessis orbi Catholico per Sanctissimum Ecclesiae caput jubilaearibus gratiis; sed curaturi estis, uti laetus spero, deinceps quoque pie adhibitis opportunis operandi spirituális nostri fideliumque nostrorum profectus mediis; singulariter autem curabitis redituris proxime quadragesimalibus diebus, quibus quotidianae praebentur occasiones, amplissiina média ad placandam coelestis Judicis iram expiandaque delicta, ad conciliandam poenitentibus Coelestis Patris misericordiam, ad compescenda carnali jejuniö et aliis abnegationis operibus \itiorum in nobis fomenta. ad exercendam sacris considerationibus et salubri passionis dominicae memória pietatem, ad excitandam pia mortis et resurrectionis Jesu Salvatoris cogitatione salubrem novissimorum nostrorum recordationem, ad inflammandani denique divini amoris tanta pro nobis exantlantis tanta passi igne sanctam charitatem. Quod ut reapse fiat, memineritis quaeso eorum, quae pro quadragesimali tempore praeteritis annis ordinata et suasa fuerunt, et quae amplis spiritualibus in Clero et populo fructibus probata denuo iniungens ipsis Circularium mearum praeviis annis dimissarum verbis recapitulare volo haec habentibus : „Laudabilis estCleri dioecesium quarumdam, etiam in Hungaria, consuetudo, ut sub quoti„diano Missae Sacrificio pericopa Evangelii diei linguá vernacula penes brevem explanationem per„legatur; quain praescribere nolens, zelo bonorum meorum Comministrorum majorem in niodum „commendo." „Rem porro aedificationi fidelium suorum summe proíicuam facient illi, qui feriis sextis ad „vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesimales, certis utique pietatis ac„tibus juncti, non habentur, devotionem de passione Domini cumLitaniis concernentibus asservabunt." „Praescriptis autem archi-dioecesanis tenore harum denuo commendatis respondebunt, duin „vice una, tempore et loco opportunis per Vice-Archi-Diaconos defigendis, per districtus congrega„buntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacra adhortatione et pia lectione refecti „sacra exomologesi expientur et ad epulas Agni coelestis simul et publice ad populi etiam fidelis „aedificationem accedant. 8 „Quoad s. jejunii et abstinentiae legem verő volo, ut serventur ea, quae aeque jam prius „praescripta sequentibus iterum inculcantur : „In una legis quadragesimalis parte, intelligo jejunium, seu unicam refectionem, nulla con„ceditur dispensatio, sive relaxatio; proinde ad observandum jejunium omnes ac singuli tenentur, „qui per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino labores, aliasque a „Confessariis expendendas rationes non excusantur. 4