Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876

Index

— 4 — pro quovis anno generales adcurate exhiberi, rubricas paradigmatum debite, claris terminis, vita­tisque ambiguitatibus expleri, omniaque in iis referri opto, optareque officii mei ratione impellor, quae claram mihi praebeant vitae et genii singulorum Dioecesis ineae Sacerdotum notitiam. Superior tum pro cominissis, tum pro omissis subordinatorum suorum respondere Domino obligatur. Superior religiosomoralem suorum profectura caret, eundem requisitis promoveat mediis, ejus obstacula sollicite removeat, est necesse. Superior dum stationibus et officiis dioecesanis pro­spicit, delectum faciat applicandorum iuxta iudigentias locorum et munerum, juxta dotes in hoc vei illó sacerdote iisdem magis congruentes, — faciat delectum consideratis praeteritorum recordatio­nibus et defectibus quoque, quorum unus aliusve misero corruptae naturae humanae fatö vix in aliquo desideratur, quive unum fors ab uno alioque loco vei officio arcent, alibi tamen absque difficultate applicari sinunt. Superior justitiae respectum habeat, et in quantum id genera­les regiminis sacri et adjunctorum localium vices admittunt, amplius meritos prae aliis praemiare meminerit. Sed qui, quaeso, satisfacere poterit cunctis his obligationibus suis, si debitam suorum cognitionem non habeat ? et quod idem est, si ii, qui fratres suosque e Clero subordinatos penitius noscunt, ipsum edocere, ipsi fidelem vitae et villicationis singulorum imaginem exhibere negligant? Nolo ego denunciatoriö modö haec agi. Quare, quamvis occurrant casus, in quibus facta nonnullorum, etiam ipsis non praeventis Ordinariatui insinuare sacri officii ratio, honestasque sa­cerdotalis exigunt : ordinarie tamen cum scitu ipsorum id fiat, ast nunquam, ubi necesse est, ne­gligatur; — ut ipsi videant rem serio agi, nec ad provocandum mox superioris rigorem sed ad exercendam charitatem, non ad persequendos primö obtutu sed potius ad tollendos errores, ad cor­rigendas imperfectiones, ad praevertendas non vero stúdiósé infligendas poenas procedi, et in id solum intendi, ut omnes nos cunctis, ad quos adtinet, cooperantibus proficientes in omni bono et semper amplius sanctificati, in dies sacro quod gerimus ministerio digniores evadamus, — et ut tali nostro studio annueus Dominus „cor mundum creet in nobis et spiritum rectum innovet in vi­sceribus nostris." Qui rerum tractatarum cursum attente prosequi potuerunt et voluerunt : bene observarunt, quanta cum dilectione actum fuerit in quibusvis singulis casibus, ut, si humaná miseriá quem occu­pari contigit, ab ea liberetur et saluti lucrifiat Id nobis semper coram oculis versabatur, quod „Deus nolit mortem nostram" — qui omnes peccatores sumus — „sed ut convertamur et vivamus." Heis serio et pie perpensis nemo unus ignorabit, cur — ut supra dicta repetám — velim et insistam, ut Domini Vice-Archi-Diaconi et Parochi de suis informationes praescriptas conscien­tiose concinnent et mihi exhibeant. Eo autem fidentius id opto et exigo, quum plurimam e iustis informationibus gaudendi et gloriandi materiam, uti hucdum accepi, ita deinceps quoque me accepturum sciam, sublatisque iam e inedio Yenerabilis mei Cleri paucis illis offendiculis talem eum in fidelibus superiorum relationibus me couspecturum sciam, qualem ipse eundem e proprio suavi cum fratribus orali litte­rarioque commercio nosco, qualem expertus suin, dum domi meae aut pastoralia in Dioecesi itinera ágens foris intimiorem vitae cum eo communionem fovere gaudebam.

Next

/
Thumbnails
Contents