Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875

Index

— 67 — „nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini et vivite." Ex quo illud facile conseque­„tur, ut agnoscatur, quam dignus araore sit páter adeo bonus ac misericors. indeque subeat consi­„deratio, quam indigna tanta bonitate ratio sit eum offendere; dolor denique intimus oriatur, ac „detestatio peccatorura, certaque ac deliberata voluntas vitám et móres emendandi." „Ita internae ostensa poenitentiae necessitate, ad eamque comparatis Fidelium animis, de „eadem quatenus sacramentum est, diligenter doceantur. Admoneant eos ministri verbi Domini, „aeque necessarium esse illud degenerantibus post Baptismum, quam Baptismum ipsum nondum „regeneratis, merito proinde dictum „secundam tabulam post naufragium," qua una in aeternae „salutis portum liceat pervenire : ostendant quo sensu doloris et humilitatis, qua fide, qua integri­„tate confiteri peccata sua debeant; neque illud docere praeter mit tant, confessionem generalem „persaepe utilem esse, certis autem in casibus omnino necessariam : abluta vero per absolutionem „culpa, aeternaque poena condonata, temporalem plerumque superesse; ita omnino divina exigente „iustitia, ut poenis saltem tempore definitis puniantur ii, quorum sceleribus nec ipsa nullis definita „temporis flnibus supplicia satis digna fuissent. Sic praeparatis animis Fideles sancti Iubilaei „fructus adipisci poterunt; sed ut opera qua par est pietate fiduciaque suscipiant, per quae hoc „tanturn boni sint adepturi, vestrum erit efficere, ut intelligant, ac certum et persuasum habeant, „relictum esse Ecclesiae a mediatore Dei et hominum Christo Iesu inexhaustum meritorum suorum „thesaurum, quibus et merita accedunt Beatissimae Yirginis Genitricis ejus, Sanctorumque omnium „vi copiosae apud Dominum redemptionis eo dignitatis evecta, cuius divitias hominibus dividere, in „eius esset potestate, quem Christus ipse visibilem pro se invisibili in eadem Ecclesia caput consti­„tuisset; eius nempe prudenti arbitrio merita illa modo amplius, raodo arctius applicari vivis ad „modum absolutionis, mortuis ad modum suffragii posse, siquidem í 11 í per Sacramentum poeniten­„tiae culpam eluissent, aeternaque poena essent absoluti, hi vero si cum Deo caritate coniuncti „migrassent e vita; in ea vero meritorum illorum applicatione indulgentiam esse positam, per quam „temporales poenae apud divinam iustitiam peccatis debitae plus minusve relaxantur, pro modo „applicationis a dispensatore thesauri illius Romano Pontifice constitutae, et quam Fideles ad eam „efferant, praeparationis : denique plenariam esse indulgentiam Iubilaei, et ab aliis etiam plenariis „indulgentiis distinctam, quae in modum Iubilaei conceduntur, propterea quod anno solemnis re­„missionis, qui Iubilaeus dicitur, amplior poenitentiae ministris ad hoc ipsum constitutis tribuitur „facultas a peccatis absolvendi, et vincula atque impedimenta relaxandi, quibus non raro confiten­„tium conscientia implicatur : dum autem universi Christiani populi in coelum ascendit deprecatio, „certior in omnes ampliorque placati poenitentia Domini descendit miseratio." „Qui autem ad confessiones audiendas deliguntur, ea meminerint ac praestent, quae de mini­„stro Poenitentiae praecipitPraedecessor nosterlnnocentius III., ut scilicetsit discretus „et cautus, ut „more periti medici similiter infundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens et pec­„catoris circumstantias et peccati, per quas prudenter intelligat, quale illi debeat consilium praebere, „et ejusmodi remedium adhibere diversis experimentis utendo ad sanandum aegrotum ; habeatque „prae oculis documenta illa Rituális Romani; videat diligenter Sacerdos, quando et quibus confe­„renda, vei neganda, vei differenda sit absolutio, ne absolvat eos, qui talis beneficii sunt incapaces, Circ. Cit. Nr. IX. 1875. 3

Next

/
Thumbnails
Contents