Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875
Index
— 68 — „quales sunt qui nulla dant signa doloris, qui odia et inimicitias deponere, aut aliena, si pos„sunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio modo peccata derelin„quere et vitám in melius emendare nolunt; aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publice „satisfaciant, et scandalum tollant. Quae quidem nemo non viderit quam longe ab eorum „ratione distent, qui, ut gravius aliquod audiunt peccatum, aut aliquem sentiunt multi„plici peccatorum genere infectum, statim pronuntiant se non posse absolvere : iis nempe „ipsis mederi recusant, quibus maximé curandis ab eo sunt constituti qui ait : non est opus „valentibus medicus, sed male habentibus; aut quibus vix ulla scrutandae „conscientiae diligentia, aut doloris, ac propositi satis videtur significatio, ut absolvere se posse „existiment; ac tum demum tutum se cepisse consilium putant, si homines in aliud tempus absol„vendos dimiserint. Si enim ulla in re servanda est mediocritas, in hac potissimum servetur ne„cesse est, ne vei niraia facilitas absolvendi facilitatem afferat peccandi, vei nimia difficultas alienet „animos a confessione, et in desperationem salutis adducat. Sistunt se quidem multi Sacramenti „Poenitentiae ministris prorsus imparati, sed persaepe tamen huiusmodi, ut ex imparatis parati fieri „possint, si modo Sacerdos viscera indutus misericordiae Christi lesu, qui non venit vocare „iustos sed peccatores, sciat stúdiósé, patienter, et mansuete cum ipsis agere. Quod si „praestare praetermittat, profecto non magis ipse dicendus est paratus ad audiendum, quam caeteri „ad confitenduin accedere. Imparati enim illi tantummodo sunt iudicandi, non qui vei gravissima ,,admiserint flagitia, vei qui plurimos etiam annos abfuerint a confessione; misericordiae „enim Dornini non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus; vei qui „rudes conditione, aut tardi ingenio non satis in se ipsos inquisierint, nulla fere industria sua id „sine Sacerdotis ipsius opera assecuturi; sed qui, adhibita ab eo necessaria, non qua praeter modum „graventur, in iis interrogandis diligentia, omnique in iisdem ad detestationem peccatorum excitan„dis, non sine fusis ex intimo corde ad Deum precibus, exhausta caritatis industria, sensu tamen „doloris ac poenitentiae, quo saltem ad Dei gratiam in Sacramento impetrandam disponantur, „carere prudenter iudicentur. Quocumque autem animo sint qui accedant ad ministrum Poeniten,,tiae, nihil ei magis cavendum est, quam ne sua culpa difflsus quispiam Dei bonitati, aut Sacra„mento reconciliationis infensus discedat. Quare si iusta sit causa, cur differenda sit absolutio, „verbis quoad poterit, humanissimis persuadeat confessis necesse est, id et munus officiuinque „suum, et eorum ipsorum salutem omnino postulare, eosque ad redeundum quamprimum blandis„sime alliciat, ut iis fideliter peractis, quae salubriter praescripta fuerint, vinculis soluti peccato„rum gratiae coelestis dulcedine reflciantur. Aptissimo eius caritatis exemplo inter ceteros esse „potest S. Raymundus de Pennafort, quem insignem Sacramenti Poenitentiae ministrum appellat „Ecelesia. „Cognitis peccatis, inquit, adsit (confessarius) benevolus, paratus erigere et secum onus „portare; habeat dulcedinem in affectione, pietatem in alterius crimine, discretionem in varietate, „adiuvet confltentem orando, eleemosynas et caetera bona pro eo faciendo, semper eum iuvet leni„endo, consolando, spem promittendo, et cum opus fuerit, etiam increpando." „Huiusmodi vero accepti patientia, ac benignitate caritatis peccatores aequiore etiam animo „poenae se subiicient, quae sibi satisfactionis nomine irrogabitur. Animadvertant enim necesse est,