Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875

Index

- 64 — „estis, et a sémita salutis errantes sub iugo pravarum cupiditatum et diabolicae servitutis urge­„mini. Ne vos divitias bonitatis, patientiae et longanimitatis Dei contemnatis; et dum tam ampla, „tam facilis veniae consequendae copia paratur vobis, nolite contumacia vestra inexcusabiles vos­„facere apud Divinum Iudicem, et thesaurizare vobis iram in die irae et revelationis iusti iudicii „Dei. Eedite itaque praevaricatores ad cor, reconciliamini Deo; mundus transit et concupiscentia. „eius; abiicite opera tenebrarum, induimini arma lucis, desinite hostes esse animae vestrae, ut ei „taudern pacem in hoc saeculo, et in altero aeterna iustorum praemia concilietis. Haec sunt vota­„Nostra : haec a Clementissimo Domino postulare non cessabimus; atque omnibus Catholicae Ec­„clesiae Filiis, hac precum societate Nobiscum coniunctis, haec ipsa bona a Patre Misericordiarum „Nos cumulate assecuturos esse confidimus. Ad faustum interea et salutarem huius sancti Operis­„fructum sit auspex omnium gratiarum omniumque caelestium munerum Apostolica Benedictio r „quam vobis omnibus, Yenerabiles Fratres, et vobis Dilecti Filii, quotquot in Catholica Ecclesia­„censemini, ex intimo corde depromptam peramanter in Domino impertimus. „Dátum Romae apud S. Petrum die vicesimaquarta Decembris Anno MDCCCLXXIV. „Pontificatus Nostri Anno vicesimonono. PIUS PP. IX." Ad quae per nos reverenter intellecta accedit quarumdam quaestionum de Jubilaeo mota­rum dilucidatio per S. Poenitentiariam sub 25-a Januarii 1875. sequentibus data : „Sacra Poenitentiaria, mandatis obsequens Sanctissimi Domini PII PAPAE IX., super „petitionibus a nonnullis locorum Ordinariis Sanctae Sedi oblatis, occasione Jubilaei anno proxime „elapso, die 24-a Decembris indicti, haec, quae sequuntur , ex Apostolica auctoritate deciarat. „1. Xe quis fidelium ob Ecclesiarum visitandarum defectum a lucrando Jubilaeo impedia­„tur, Sanctitas Sua locorum Ordinariis íacultatem concedit, in iis locis, in quibus praedictus Ec­„clesiarum defectus verificetur, designandi minorem Ecclesiarum numeruin, seu etiamunam, sí „unica tantum adsit Ecclesia, in quibus, seu in qua, fideles aliarum Ecclesiarum visitationes per­„agere possint, eas vei eam visitando iteratis ac distinctis vicibus, eodem die naturali vei eccle­„siastico, usque ad integrum numerum in Apostolicis Litteris praescriptum." „2. Indulget insuper eadem Sanctitas Sua, ut, durante Jubilaeo , fideles rite dispositi ab­„solvi possint etiam a crimine haeresis; firma tamen obligatione obiurandi errores seu haeresim, „reparandi scandala etc. prout de jure." „3. Deciarat vero, vi praesentis Jubilaei una tantum vice absolvi posse a censuris et casi­„bus reservatis, et similiter semel tantum acquiri posse ipsius Jubilaei indulgentiam; manere ta­„men in suo vigore indulgentias a Sancta Sede concessas et expresse non suspensas aut revocatas." ,.4. Deciarat, unica Confessione et Communione non posse satisfieri praecepto paschali et „simul acquiri Jubilaeum." „5. Non posse autem absolvi Confessarios, qui complicem absolvere ausi fuerint." „Contrariis quibuscumque non obstantibus. Dátum Romae in S. Poenitentiaria die 25-a „Januarii 1875. Antonius M a. Card. Panebianco m. p. Laurentius Canonicus Peirano S. P. „Secretarius." Quae apostolicis his scriptis ab Urbe acceptis coutinentur prae oculis habens ordino, ut r

Next

/
Thumbnails
Contents