Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875
Index
- 65 — dum litteras meas Circulares populo fideli Dominicá sexta po3t Pascha ia E^elesia legaritis, uua őignificetis : 1-o Initium tempori Jubilaei Dominica Pentecostes, finem ultimű, anni die datura iri; 2-o Omnes illos, qui tempore interraedio quindecim diebus sive continuis sive interpolatis praescriptas quatuor Ecclesiarum vei locorum sacrorum yisitationes dietini peregerint, et in eis ad intentionem encyclicis pontificiis diserte expressam adminus septem „Páter* et „Ave" ae unum „Credo", pro re nata autem preces quoque indulgentiales devote recitaverint, ad hanc itern intentionem semel sacra Confessione expiati et Communione corporis dominici refecti faerint: plenarias Jubilaei indulgentias lucraturos esse. 3-tio Indicabitis simul quatuor illas stationes, quas fideles gratiarum talium lucrandarum causa quővis dictorum dierum pie adeundas habebunt. Erunt tales, ubi quatuor Ecclesiae adsuut, hae ipsae; in defectu talis earum numeri vices Ecclesiarum sustinebunt Capellae, si nec tales adsint, cruces, statuae, etc. vei si earum aditus difficilis foret, altaria unius ejusdemque Ecclesiae. Quod ut commode fieri possit, habitö ad localia adjuncta respectu curabitis, ut Ecclesia vei, si plures adsint, eae, quae pro stationibus destinatae fuerint, popülo pio justis temporibus pateant, et id ipsi notum quoqűe fiat. 4) Die inchoandi sacri Jubilaei in parochiali, ubi vero plures Ecclesiae suut, in principali earum congregato horft statutá populo cantabitur solemne „Yeni Sancte" cum sua oratione; tum dicetur sacer sermo ad concionem, et mox inter poenitentialium hymnorum vei litaniarum Omnium Sanctorum concentus processio ad aliam Ecclesiam, vei ubi talis non est, in sensu praedictorum ad crucem vei statuam, etc. fiet. Heic persolutis precibus indulgentialibus x) et septem „Páter" ac „Ave," datílque, si statio in Ecclesia fuerit, cum sanctissimo ad initium devotionis exposito benedictione processio redit ad Ecclesiam, e qua egressa est, ut solemne Sacrum diei cum collecta pro „remissione peccatorum" Domino offeratur. — Quő factő tempori Jubilaei initium dátum erit. 5) In sensu litterarum pontificiarum dispenso : a) super praescripta stationum externarum visitatione cum Monialibus , propriam suam Ecclesiam vei Sacellum quater singulis quindenae diebus juxta inviationem Directoris sui visitaturis; item cum captivis, aut corporis infirmitate vei gravi aliquö impedimentó a visitatione praescripta prohibitis, qui vice illius preces per Parochum vei Confessarium suum assignatas persolvere obligabuntur. b) Dispenso porro super Communione Jubilaei cum pueris, qui nondum ad primam communionem accessere, illám aeque alio pietatis vei cbaritatis opere juxta monitum Confessarii suppleturis. 6) Scbolarum alumni et alumnae, si quatuor diversis per Jubilaei tempus Dominicis processionaliter visitaverint quatuor stationes, hymnos dum procedent cantantes congruasque preces in stationibus persolventes, a visitandis per quindenam Jubilaei stationibus dispensantur. ') Commode utemini illő earum textu, quem libellus precum cui titulus : „Keresztény imádságos könyv szerzette Pázmány Péter," per societatem „Jó és olcsó könyvkiadó társulat" Pestini 1851-0 recusus et in parocliiis certe obvius paginis 513—518 exhibet.