Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874
Index
- 38 3, 14. Jam poenam istam certe nec proprie patitur diabolus utpote spiritus, qui proinde super pectus gradi, et terram comedere non potuit, sed nec ullo modo poenam talem pati potest, aut potuisset pati serpens umbraticus tantum et non verus, quia iterum larva tantum et umbra animalis gradi et comedere nequit, seu ex poena, seu sine poena; ergo serpens iste fűit serpens veri nominis, et non larva tantum serpentis. — 2-o Accedit huc, quod ipsa sacri textus consideratio manifeste loquatur, serpentem illum fuisse verum serpentem, et non simulacrum nudum serpentis^ sic enim sonat textus supra iam adductus : „Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae;" atqui mala íieret comparatio cum ceteris animantibus terrae, si per serpentem istum verus serpens, animalque verum non intelligeretur, sed larva tantum et simulacrum serpentis; ergo ipse sacri textus consideratio manifeste probat, fuisse hunc serpentem verum. — Sed 3-o ipse etiam ille textus, quem paulo superius citavimus, et in quo Deus poenam serpenti .dictavit, clare ostendit serpentem illum fuisse animal veri nominis, seu serpentem verum; si eniin serpens verus et naturalis ad seductionem non intervenisset, et serpens tantum larva fuisset, quam assumserit daemon seductor, quare Deus naturali serpenti poenam dictavisset ? — 4-o In boc serpente latuisse daernonem, atque ex eo pro seductione locutum fuisse, inter cetera suadent etiam loca parallela; legitur enim in libro Sapientiae 2, 24 : „Invidia diaboli (nempe seductoris in paradiso) mors introivit in orbem terrarum." Idipsum patet etiam ex Joaun. 8, 44. ubi ipse Christus Dominus de daemone seductore dicit : „Ille erat homicida ab initio" ect. Atque iu Apoc. 12, 9. dicitur : „Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et satanas, qui seducit universutü orbem." Itaque diabolus erat seductor, qui ex serpente proloquens Protoparentes humani generis in paradiso praecipites égit in mortem, dum illos induxit ad transgressionem mandati divini. Ad illám objectionem vero adversariorium : Eccur dictata sit poena serpenti, nempe humi reptare in ventre, terramque ac pulverem comedere, siquidem haec ceteroquin iam quotidiana fuerint serpenti ante seductionem Protoparentum ? Reponimus : poenam serpenti dictatam non posse dici ludicram fuisse et otiosam; verum quidem est, super ventre gradi, terramque comedere t'uit serpenti statim a principio proprium ac naturale et non probrosum eidem; interim, quod erat serpenti prius naturale et non probrosum, deinde propter seductionem vertit Deus eidem in poenam oo pláne modo, quo actum cum prirnis hoininibus fűit; subdi enim et subjici uxorem sub potestatem mariti, item herbis vesci fuissent prirnis parentibus semper convenientia, ac veluti naturalia etiamsi lapsi in paradiso nunquam fuissent; haec tamen iisdein Protoparentibus iam post lapsum per sententiam Dei deputantur in poenam. Nec officit quidquam, quod animal irrationale uti serpens naturalis advertere ad poenam istam non poterit, aut inde aliquam sentire molestiam; hoe n'empe factum est propter homines, ut dum hi serpentem super ventre suo repentem viderent, damnosae transgressionis suae reminiscerentur cum dolore, quemadmodum et iris pro signo nunquam puniendi amplius per diluvium mundi constituta a Deo fait, quamvis esset hoc phoenomenon iridis ceteroquin naturale, et non insolitum etiam prius; sed quod fűit prius phoenomenon naturale duntaxat, deinceps evasit signum laetificans promissae clementiae divinae. Dum vero dicunt adversarii : verba Dei poenam in paradiso assignantis accipi non possunt de serpenti naturali; ergo naturalis ille et verus serpens non fűit. Hoc autem probare nituntur ex verbis Dei sic loquentis ad