Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 39 — serpentem : „Inimicitias ponam inter te, et mulierem, semen tuum, et sernen illius, et ipsa conteret caput tuum." Gen. 3. — Sed et hic reponimus : non omnia verba Dei poenam dictantis intelligi posse debereque de serpente naturali, ipsi ultro admittimus; sed dicimus insuper aliqua illorum verborum cadere in serpentem naturalem, uti poena gradiendi super ventre, et comedendi terram; alia vero verba dirigi ad serpentem infernalem seductorem, ejusque sequaces angelos, apostatas seu desertores; nec enim per solum serpentem naturalem tamquam instrumentum, sed etiam per ser­pentem infernalem ex illo naturali serpente proloquentem seductio facta est, itaque poena etiam ambobus dictata. Ad quaestionem, an non totus iste tractatus scripturae de sermone Evae cum serpente seductore pro fabula et apologo tantum haberi possit, reponimus : nullatenus fabulam seu apolo­gum dici posse absque nota vei crassissimae ignorantiae vei impietatis; nempe mors, quae omnibus hominibus subeunda est absque exceptione, certe figmentum, fabula, ot apologus non est, sed est reale, et tale quid, quod amaram efficit animam hominis se in limine mortis videntis; iam vero mors haec tam amara et omnibus subeunda est una ex sequaelis tristibus transgressionis Adatni? quae secuta est post sermonem deceptorium diaboli serpente vestiti, dicente Paulo apostolo ad Rom. 5. : „Per unum hominem introivit peccatum in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt." Accedit argumentum pro sententia nostra ex ipso s. matris Ecclesiae usu petitum, nempe Ecclesia Praefatione in missa de cruce sic orat Deum : „Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti, ut uude mors oriebatur, inde vita resurgeret, et qui in ligno vincebat (doemon infernalis seductor in paradiso) in ligno quoque vince­retur, per Christum Dominum nostrum." Ex quo rursum apparet, quomodo etiam Ecclesia Christi in sermone Evae cum serpente in seductione primorum parentum et lapsu nullám supponat allegó­riám, sed sermonem daemonis seductorium verum fuisse, et primos homines per vetitum fructus esum reipsa peccasse. Idem et SS. Patres unanimi consensu docent. Classicus est locus S. Augustini, qui in 1. de civitate Dei, inter cetera haec habét : „Postea vero quam superbus ille angelus — de spirituali paradiso cecidit — malesuada versutia in hominis sensus serpere affectans, cui utique stanti, quo­niam ipse ceciderat, invidebat, colubrum in paradiso corporali . . . animal scilicet lubricum et tor­tuosis anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per angelicam praesentiam, praestantioremque naturam spirituali nequitia sibi subjecto, et tamquam instrument>> abutens fallacia sermocinatus est foeminae; a parte scilicet inferiore illius humanae copulae inci­piens, ut gradatim perveniret ad totum. Etsi eredendő non sunt ambo (Adam et Eva) decepti, peccando tamen ambo sunt capti, et diaboli laqueis implicati." Et ita alii in specie Origenes, Grc­gorius Nyss. Eusebius ect. Id ipsüm et Ecclesia universalis publice declaravit in Conc. Lat. IV. a. 1215. his verbis : „Homo vero diaboli suggestione peccavit;" atque semper exorcisinis tam iu Baptismate infantium, quam in benedictione aliarum rerum inde ab antiquissimo tomporé adhibitis, professa est, quibus aperte supponitur naturam tum humanam, tum reliquam a diabolo per pecca­tum Protoparentum, cujus auctor exstiterit, suo mortis imperio subiectam esse. Idem confirmatur ex antiquae traditionis vestigiis, quae apud omnes gentes reperiuntur. Quod ita certum est, ut ipse

Next

/
Thumbnails
Contents