Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 32 — gere. 8 — S. Dionysius alexandrinae ecclesiae Patriarcha Ep. 5. ad Xystum P. seribit in causa baptismi : „Nam profecto opus habeo, fráter consilio tuo, et sententiam tuam expeto, ne forte ipse halluciner, tali ad me negotio delato. 8 Itaque timuit, quamvis consultationes Episcoporum őrientis de ea re fierent congregatim sparsimque, petiitqe hallucinationi suae opem ferri per iliura, qui in fidei quaestione non hallucinatur. — Ejus in cathedra successor S. Cyrillus ep. 9. ad Coelestinum P. seribit in causa nestoriana : „Quoniam Tero Deus hisce in rebus prudentiam a nobis exigit, longa­que ecclesiarum consvetudo svadét, ut ejusmodi res sanctitati tuae communicentur, non possuni equidem, quod apertum est, nempe satanam, pessimam illám infroenemque bestiám, quae ab impie­tatis studio nunquam desistit, in praesentia omnia raiscere, contraque Dei ecclesias magna vi in­sanire, nec non in omnium ubique populorum, qui rectae fidei sémita ambulabant, subversionem stúdiósé eniti, ad pietatem tuam non perseribere. 8 Et quamvis sancto Praesuli, quid de quaestione dogmatis sentiendum, notuni esset : necessarium duxit Pontificis judicium exquirere, priusquam vinculum communionis cum haeretico hornine rumperet : „At quamvis res ita se habeat, non prius tamen communionem illius confidenter deserere ausi sumus, quam haec ipsa pietati tuae indicare­mus. Digneris proinde nobis declarare, quid tibi videatur : quo liquido nobis constet, communicare ne nos cum illo oporteat, an vero libere eidem denuntiare, neminem cum eo, qui ejusmodi erroneam doctrinam fovet et praedicat, communicare. Porro tuae integritatis mens et super hac re sententia non modo piissimis Deoque devotissimis Macedoniae episcopis, sed totius quoque orientis Antisti­bus perspieue per litteras exponi debet. Nam cupientibus illis ansatn dabimus, ut omnes uno animo in una sententia persistant; rectaeque fidei, quae jam impugnatur, opem ferant. 8 Ad eun­dem modum seribit Theodoretus Patriarcha Antioch. ep. 113. ad Leonein in causa haeresis Monoth. „Si Paulus praeco veritatis ad Magnum Petrum se contulit, ut iis, qui Antiochiae de legali conver­satione ambigebant, explicationem ab illo referret, raulto inagis nos humiles et pusilli ad Apostoli­cam Sedem vestram accurrimus, ut ecclesiarum ulceribus remedium a vobis accipiainus . . . At ego apostolicae vestrae sedis exspecto senteutiam et oro atque obtestor sanctitatem tuam, ut mihi ad rectum et justum tribunal vestrum provocanti opem ferat, jubeatque ad vos venire et doctrinam meam apostolicis vestigiis inhaerentem ostendere. 8 — Simili ratione Theodorus Pat. Ooust. ep. ad Pascbalem P. confugit: „Huc igitur ab occidente, o Christi imitátor, exurge et ne repellas in finem... Pastor bone, pone animam pro ovibus, suplicamus. Audiat- ecclesia, qüae sub coelo est, quod a vobis anatheinatizantur per synodum, qui haec ausi, et jam S. Patres nostros anatheinatisant. 8 Deinde pro accepto Apostolicae Sedis decreto gratias sinceras refert ep. 13. — Atqui supremum jn divinis rebus tribunal divinae assistentiae auxilio suffultum esse oportet, alioquin nec remedium veritatis periclitantibus adferret, neque quaerentibus fidei veritatem inexpugnabile fidei scutuiu praeberet. — Quapropter Sedis rom. judicium semper decretoriuin ac peremptoriuiu credebatur, cujus sententia nullius obnoxia est judicio, et a quo nulla ad aliud tribunal datur appellatio. No­tum illud Tertulliani in lib. de pud. de mont. haeresis damnatione : „Audio edictum fuisse publica­tum, et quidem peremptorium. Summus Pontifex (Zephirinus) id est episcopus episcoporum dicit r ego et moechiae et fornicationis delicta poenitentiae functis diinitto. 8 S. Agustinus Sertn. 131. populum fid. monendo advers. haeresim pel. praemunit : Ubi tales inveneritis, occultare nolite,

Next

/
Thumbnails
Contents