Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 33 — non sit in vobis perversa misericordia : prorsus ubi tales inveneritis occultare nolite. Redarguite contradicentes, et resistentes ad nos perducite. Jam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad sedem apostolicam : inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est : utinam aliquando finiatur error." — S. Prosper pariter testatur Cont. coll. c. 5. n. 15. „Per venerabilem episcopum Inno­centium de beatissimi Petri apostoli sede prolatam manere sententiam." Et c. 1. c. 21. n. 57. „Tunc istorum (Pelagianorum) machinae fractae sunt, tunc in superbiae suae sociis ac principibus corruerunt, quando beatae memoriae Iunocentius nefandi erroris capita mucrone apostolico per­cussit." Atque in Conc. Constp. IY. Metrophanes Smyrnae Metrop. photianis calumniantibns respondit : „Verum et quod dixisti : multos roraauorum Ecclesia justiíicante damnatos arbitramur* et rursus damnante justificatos babemus : falsum est, et procul a veritate." Act. III. ap. Hard. — Gelasius P. ep. ad Faustum seribit : „Ipsi sunt canones, qui appellationem totius ecclesiae ad hujus Sedis examen voluerunt deferri. Ab ipsa vero nunquam prorsus appellari debere sanxerunt" Nicolaus I. P. in decretis c. 5. ita loquitur : Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones vei decreta pro catholicae fidei disciplina pro correctione fidelium, pro emendatione sceleratorum, vei interdictione imminentium vei futurorum malorum a sedis apostolicae praesule salubriter promul­gata contempserit, anathema sit." — Hinc ille jugis ac perpetuus haereticorum conatus, Rom. Pontificuinsibi conciliandi favorem, et subdolae artes eorum fallendi lucrandique judicium. Id fece­runt : Valentin us, Cerdo, Harcion, Tatianus, Theodotus, Artemon, Samosatenus, Praxeas; id objicit optatus Mii. 1. 2. coll. opp. Aug. t. g. Novatiauis et Donatistis, qui quaerebant „sibi sanctam ecclesiam vindicare. Sed et liabere vos in urbe Roma partém aliquam dicitis. Remulus est vestri erroris protentus de mendacio non de radice veritatis." Idem tentarunt Manichaei sub Leone M. atque postea Pelagius, Coelestinus, de quibus S. iugustiuus 1. de pecc. orig. cont. Pelag. et Coe­lest. c. 8. „Fefellit judicium palestinum; propterea ibi videtur esse purgatus : romauam vero ecclesiam, ubi eum esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit : quamvis et hoc fuerit utcunque conatus; sed ut dixi, minimé voluit. Recoluit enim beatissimus papa Zosimus quid imi­tandus praecessor ejus de ipsis senserit gestis." Idipsum pertentarunt Nestoriani, eutichiani, mo­notheletae, iconoclastae, etc. S. Bernardus ep. 330. adlnnoc. II. P. Abelardum ita insequitur : „Qua mente qua conscientia recurris ad fidei defensorem fidei persecutor — Jam vero tantuiu pondus auctoritatis decretoriae nunquam per omnia saecula Rom. Pontificum judiciis tributuin fuisset tam a Patribus quam ab ipsis verae fidei corruptoribus, nisi constanter crederetur in Ecclesia Dei, Petri praerogativam fidei in Successoribus perenniter residere. h) Neque proinde aliquando orbis catholicus fide sincera venerari atque recipere dogmata fidei, R. Pontificum definitiva auctoritate declarata, vindicata, ad credendum cunctis Christi fideli­bus proposita, cessavit; nec eis nisi impii ac fraudulenti haeretici recalcitraverunt : „Pene praeterii seribit S. Hyeronimus ep. ad Demetriad., quod vei praecipuum est. Dum esses parvula et sauctae ac beatae memoriae Anastasius episcopus romanam regeret ecclesiam, de orientis partibus haereti­corum saeva tempestas simplicitatem fidei, quae Apostoli voce laudata est, polluere et labefactare conata est. Sed vir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis, statim noxium perculit caput, et sibilantia hydriae ora compescuit. Et quia vereor, imo rumore cognovi, in quibusdam 3

Next

/
Thumbnails
Contents