Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 31 — jure Const. Patr. Leoni Pontifici pro confirmatione submitterent, ita suplicant : „Rogamus igitur, ut tuis decretis nostrum honora judicium; et sicut nos capiti in bonis adjecimus consonantiara, sic et summitas tua filiis quod decet adimpleat." Respondit Pontifex in ep. ad Syn. et Marc. Irap. se annuere votis, sed „in sola fidei causa, propter quam generale Concilium ex praecepto christianorum principum et ex cousensu Apostolicae sedis piacúit congregari;" scilicet in causa haeresis eutich. Quoad reliqua irritavit consensiones Patrum, ut patet ex ep. ad Pulcheriam imp. „Consensiones Episcoporum sanctorum canonum apud Nicaeam conditorum regulis repugnantes, in irritum raitti­iiius, et per auctoritatem B. Petri Apostoli generáli prorsus definitione cassamus." — Pari modo S. Ambrosius ep. 78. ad Theophilum Alex. scribens ait : Referendum arbitrabamur (ex Synod. Medi.) ad Sanctum fratrem nostrum rouianae Sacerdotem ecclesiae, quoniam praesumimus ea te judicaturum, quae etiam illi displicere nequeant, ut nos quoque cum id gestum esse cognoverimus, quod ecclesia romana haud dubie comprobaverit, laeti hujusmodi fruclum examinis adipiscamur." — Atqui sine inerrantiae praesidio quomodo Pontifices rom. decreta Conciliorum ut vera confir­mare, falsa rescindere et irrrita facere potuissent? ut factum est cum decretis Conciliabuli Eph. et aliarum subsequarum pseudosynodoruin. Sine robore fidei iuvincibili quomodo Fratrum ad se re­currentium corda in fide firinare potuissent? Sane non speratur prudenti ratione fidei confirmatio vera, nisi ab illo, qui divinitus in illa confirmatus consistit. g) Eadem veneranda Ecclesiae traditio docet : Rom. Sedem supremum esse fidei tribunal ad quod omnes undique Episcopi, in orbe cbristiano dispersi, in dubiis aut periculis fidei morumque recurrebant : ut inde lucem ad dispellandas haeresum ac errorum tenebras perciperent, ubi lumen splendet veritatis divinae indeficiens, ut ait Innocent. I. in ep. ad Patres Milevitauos : „Quoties fidei ratio ventilatur, nonnisi ad Petrum episcopos, idest ad sui nominis et bonoris auctorem, re­referre debere." — Et profecto nihil frequentius ejusmodi recursibus Episcoporum ad Magisteriuin Petri in história ecclesiastica notatur. Universi Episcopi Afri data ad Theodorum Pont. epistola scribunt : „Mügnum et indeficientem omnibus christianis fluenta redundantem apud apostolicam sedem consistere fontéin, nullus ambigere possit, de quo rivuli prodeunt affluenter., universum largissime irrigantes orbein christianorum : cui etiam in lioaore beatissimi Petri patrum decreta peculiarem omnem decrevere rever^ntiam in requirendis Bei rebus, quae omnino et sollicite debent, maximé vero justeque ab ipso praesulum examinari vertice apostolico : cujus vetusta sollicitudo est tam mala damnare, quam probare laudanda, Antiquis etiam regulis sancitum est, ut qnidquid quamvis in remotis vei in longinquo positis ageretur provinciis, non prius tractandum vei accipi­endum sit, nisi ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum : ut hujus auctoritate, justa quae fuisset pronunciatio, firmaretur : iudeque sumerent ceterae ecclesiae velut de naturali suo fonté praedicationis exordium, et per diversas totius mundi regiones puritatis incorruptae maneant fidei sacramenta salutis:" Tum rogant Pontificem, ut monothelismi in oriente fautores reprimat, damna fidei rasarciat: „A sano corpore separare vulnus insanum, remotoque morbi sevientis flatu cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali contagione spirituali vestri culminis ferra­mento purgetur." — Eodem sensu loquitur apud Hard. I. C. Stephanus dorensis Ep. ad Martinum I. P., interpellans eum cum Sophronio Jeros. Ep. : „Fidei christianorum periclitanti manum porri-

Next

/
Thumbnails
Contents