Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 28 — pelagianos et Nestorium; Leo I. Eutichianos; Hilarius Macedonianos; Joannes IV. Monotheletas. Theodorus et Martinus I. Pyrrhum; Agato Monotheletas, Gregorius II. et III. Iconomachos; Leo III. Feliceni et Elipandum, etc. Praeclare Leo IX. P. praedecessores hoc munere riie functos laudat ep. ad Mich. Cerul. et Leon. „Nonne, inquit, a Sede principis Apostolorum, romana vide­licet Ecclesia tani per eundem Petrura quam successores suos reprobata et convicta atque expu­gnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in flde Petri, quae hactenus nec de­fecit, nec usque in finem deficiet, sunt confirmata ? Praeterimus nominatim replicare nonaginta et eo amplius haereses ab orientis partibus, vei ab ipsis Graecis diverso tempore ex diverso errore ad corrumpendam virginitatem catholicae Ecclesiae matris emergentes. Dicendum videtur, ex parte, quanta constantinopolitana ecclesia per praesules suos suscitaverit pestes, quas viriliter expugiiavit protrivit et suffocavit romana et apostolica Sedes." — S. Maximus Conf. Opp. t. 2. idem egregium testimonium romanis dat Praesulibus. „Romana Sedes claudit atque obstruit oinne os haereticorum injustitiam loquens in excelso." Yictor Chartag. Ep. in Synod Later. in synodica ad Theodorum P. ita loquitur : „vestrum est itaque, fráter sanctissime, canonica discretione solite contrariis catholi­cae fidei obviare : nec permittere noviter dici, quod Patrum venerabilium auctoritas omnino non censuit." — S. Bernardus ep. 189. ad Innoc. P. Seribit : „Sed ne quid desit coronae tuae, en haereses surrexerunt. Itaque ad consummationem virtutum, et nequid minus fecisse videamini a magnis episcopis antecessoribus vestris, capite nobis, Páter amantissime, vulpes, quae demoliuutur vineam Domini; donec parvulae sunt : ne si crescant et multiplicentur, quidquid talium per vos non fuerit exterminatum, a posteris desperetur." — Consequentia ex dictis fluit : Pontifices roma­nos notam haereseos in haereticos eorumque doctrinam tulisse sententia decretoria, eo quod credere­tur fide constanti ac universali, eos esse doctrinae Christi veraces interpretes, infallibiles ac supre­mos vindices. d) Romanam Sedem Apostolicae traditionis custodem esse fidelem, a qua omnes Ecclesiae velut.rivuli a fonté accipere debent. Jatn Iraeneus 1. 3. c. 3. ádv. haer. de Clemente I. laudabile testimonium promit. „Tertio loco episcopatum suscepit Clemens. Hic autem cu.ni beatis Apostolis fűit et cum ipsis vitám semper exegit; atque ab ipsis institutus recentem gerebat traditionis eorum memóriám et praedicationis eorum formám semper habebat in oculis, . . . exprimens in eo Apo­stolorum traditionem, quam nuper ab eis ipse susceperat." Atque in eodem loco generatiin incul­cat : „Omnes a romana Ecclesia necesse est sic pendeant, tamquam a fonté et capite." Quia ut idem ait, in illa „semper conservata est ea, quae est ab Apostolis traditio." — Theodoretus ep. 118. flagitat, Orientis ecclesiae episcopis lucem apostolicae traditionis Roma adferri : „Dignare igitur Deo dilectissime, sanctissimi omni ex parte beatissimique archi-episcopi zelum accendere, ut orientis etiam ecclesiae sollicitudine vestra fruantur, ac praecipue traditam ab initio a Sanctis Apostolis fidem defendere, et intactam haereditatem conservare, et pro nocte obseura liquidam serenitatem efficere, et injuste in nos paratam caedem redarguere." — S. Maximus Conf. ep. Rom. seript. de Sede Apostolica affirmat : „Omnes orbis terrarum fines, et qui ubique gentium Dominum vere rectaque fide confitentur velut in solem sempiternae lucis in sanctissimam ecclesiam ej usque confessionem ac fidem recta linea respiciunt, ex ipsa effulgurans exspectantes jubar, Patrum doctri-

Next

/
Thumbnails
Contents