Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 29 — nae sanctorumque, prout sincere omnique pietate numine afflatae atque divinae sanctae sex synodi exposuere, explicatissimae fidei symbolum edentes. Ab initio eniin, quando ad nos Dei Yerbum carne assumpta desceudit, unicam firmáin basim ac fundamentum omnes ubique christianorum ecclesiae, quae ibi est maximé nacti sunt babeutque ecclesiam, velut in quam juxta ipsain Salva­toris promissionem portae inferi haudquaquam praevalueriut, sed quae rectae fidei in ipsum et íonfessionis claves habeat, hisque qui cum pietate accedant eam, quae vere sua natura solaque pietas est, aperiat." — Propterea non verentur Pontifiees S. Romanae Ecclesiae palam mundo praedicare : se nunquam aliud tenuisse et docuisse, quam Apostolorum tenuit ac docuit verax prae­dicatio. Id Affricanis inculcat Stephanus I. in decreto contra Rebapt. „Quod accepimus ab Aposto­lis hoc sequimur." Et Agatho in III. Const. Syn. „Quae regulariter a sanctis atque apostolicis praedecessoribus, et venerabilibus quinque Conciliis definita sunt, cum simplicitate cordis et sine ambiguitate a patribus traditae fidei conservamus : unum ac praecipuum bonum habere semper optantes atque studeutes, ut nihil de eis, quae regulariter definita sunt, minuatur, nihil mutetur, vei augeatur, sed eadem et verbis et sensibus illibata custudiantur." Idipsum Nicolaus I. ep. ad Mich. Imp. confidenter afflrmat : „Pristinam itaque sanctorum Patrum traditionem, quam a prae­decessoribus nostris beatissimis et orthodoxis pontificibus, qui post beatum Petrum in ejus aposto­lica Sede resederunt, nobis observandam suscepimus, et hactenus immutilatam haec sancta catho­lica et apostolica defendit ecclesia." Atque hinc constanter Ecclesia tenuit „Rom. Ecclesiam esse matrem et magistram omnium ecclesiarum : Romanum Pontificem omnium Christianorum patrem et doctorem;" ejusqae doctrinam esse fidei rectitudinem et normám, formamque veritatis christi­anae, adeo ut ex illa apostolica credendi formainflexaet tuta ipsa catholica fides eminenter „romana" a Yeteribus apellaretur. „Hic est, ait S. Augustinus 1. con. Jul. 1. n. 30. mediolanensis Ambro­sius, quem magister tuus Pelagius tanta praedicatione laudavit, ut diceret : In libris ejus praecipue fidem lucere romanam." — Jam vero sedes illa, quae illibate custodivit semper apostolicam doctri­nam, quae magistra est aliarum ecclesiarum, cujus doctrinam norma est credendi omnium christia­norum : dote et charactere omnino divino atque infallibili praedita esse debet. e) Romanam catnedram praeformasse judicia dogmatam, eaque Conciliis oecumenicis sub­misisse; numquam vero Patres iis reluctati sunt, sed taiuquam oracula Spiritus Sancti vera susce­peruut, atque iis subscripserunt. Id muneris a Petro incipiendo Pontifiees rom. omni data occasione exereuerunt. Sicut Petrus in Concilio Apostolorum Jerosolymis habito primus suam circa legalium quaestionem sententiam edixit, cui acquieverunt omnes : ita ejus successores sua sententia declara­verunt et praeformarunt definitiones fidei ac morum Conciliorum. Vivum hujus rei exemplum ha­bemus in Conc. Ephesino, quo missis legatis Coelestinus Pont. seribit : Direximus pro nostra sollicitudine sanctos fratres et consacerdotes nostros, unanimes nobis et probatissimos viros Arca­dium et Projectum episcopos et Philippum praesbyterum nostrum, qui iis, quae águntur, intersint, et quae a nobis antea statuta sunt, exequantur. Quibus praestandum a vestra sanctitate non dubi­tamus assensum, quando id, quod agitur videatur pro universalis ecclesiae securitate decretura." Et Patres congregati omnino acquieverunt atque consenserunt litteris dogmaticis acceptis. „Apo­stolica, dixit Firmus caes. Ep., et sancta sedes Coelestini sanctissimi episcopi per litteras, quas ad

Next

/
Thumbnails
Contents