Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 23 — tum est, quod est Christus Jesus: ita Petrus visibilis Ecclesiae lapis visibilis designatur, petrafidei collocatur, qua roboretur servetur credentium aedificium sempiternura. Joan. 1.42. Tu es Simon, filius Jona:tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Quo spectant verba Yen. Bedae Presb. Serm. de Nat. Petri et Paul. Ap. „Tu, inquit vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Neque vero Petri vocabulo, quasi hebraeo vei syro, aliam quaerere oportet, sed pro certo nosce, quia idem graece et latiné Petrus, quod syriace Cephas signiíicat, et in utraque lingva nomen a petra derivatum est. Vocatur autem Petrus ob firmitatem fidei; voca­tur Petrus ab invincibile robur mentis; vocatur Petrus, quia í 11 i solidissimae petrae, de qua Apo­stolus ait : Petra autem erat Christus, unica devotione adhaesit." Et iterum : „Petrus qui Simon antea, ob fortitudinem fidei et confessionis suae constantiam, a Domino Petri nomen accepit, quia videlicet illi firma et tenaci mente adhaesit, de quo scriptum est: Petra autem erat Christus." — Similitur loquitur Asterus Ep. Amas. in SS. P^t. et Paul. L. 8. 12. 4. „Simili quoque Salvator noster appellatione proprium suum discipuluiu honestandum duxit, nomi­nans fidei petram. Per Petrum ergo verum et fidelem pietatis doctorem effectum ecclesiarum stabilis infiexaque firmitas consistit." — b) Fides est Ecclesiae initium, fundamentum, firmamen­tum; fide colliguntur fideles, locantur instar lapidum ín compage aedificii ecclesiastici; fide tam­quam lapide angulari credentes a non credentibus sejunguntur, et instar lapidis lydii veri fideles ab haereticis perpetuo secernuntur. Ergo curn firmitas fidei constans, qualem Ecclesia a Christo accepit, mediante petra, super quam aedificatur, ei obveniat: oportuit Petrum in fide indefectibilem immobilemque semper persistere. „Super hanc fidei perfectionem, ait Ven. Beda 1. c., quam tu confessus es, aedificabo Ecclesiam meam, a cujus societate confessionis quisquis deviaverit, quamvis sibi magna videatur agere, ad aedificium Ecclesiae meae non pertinet . . . Curemus autem fratres carissimi, ut hujus petrae praesidio semper adhaerentes nulla labentium rerum contrarietate ter­rente, nulla blandiente serenitate a fidei firmitate divellamur." — c) Sane hanc fidem Petri sub­jectivam, a Spiritu Sancto iuspiratam, Petri ore confessam : Tu es Christus Filius Dei vivi, fidem perfectain, respexit laudavit Dominus : Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sangvis non revelavit tibi, sed Páter meus, qui in coelo est. Hac vero fidei veritate et firmitate, qua Petrus opponitur hominibus humana de Christo arbitrantibus, dilaudata, jam non de alio quam fidei Petro, supercoelesti charismate imbuto, seu de fidei petra firma, ac propterea beata, atque speciali coeli renumeratione digna, prosequitur Christus loquens : „Et ego dico tibi, quia tu es petra et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam." Quare S. Patres et üoctores passim affirmant, fidem Petri esse petram et fundamentum Ecclesiae. S. Ambrosius de inc. 1. 5. 12. 34. „Fides ergo est Eccle­siae fundamentum; non enim de carne Petri sed de fide dictum est, quia portae mortis non prae­valebunt." S. Hyppolitus serm. de consum. mund. „Primus Petrus, petra fidei, quem Christus Deus noster beatum dixit, doctor Ecclesiae, primus discipulus, qui claves regni coelorum tenet." — S. Chrysostomus hom. 82. in Math. „Ecclesiam supra confessionem Petri aedificavit, eamque ita munivit, ut nec mille pericula nec mille mortes illám possint superare; qui coelorum ipsi claves dedit, et tantam potestatem." S. Cyrillus Alex. Comt. in Math. „Petram, opinor, quasi denomi-

Next

/
Thumbnails
Contents