Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874
Index
— 24 — native nihil aliud quam inconcussam et firmissimam discipuli fidem appellans, super quam etiam citra casus periculum firmata est ac fundata Christi Ecclesia, et ipsis inferorum portis perpetuo manet inexpugnabilis."' Est ergo f i d e s Petri in successoribus semper petra Ecclesiae : quamdiu hanc tamdiu illám oportet esse indefectibilem; neque sine Petri fidei incolumitate ac firmitate Ecclesiae fides salva consistere potest. „Firmitas fundamenti, cui totius Ecclesiae superstruitur altitudo, nulla incumbentis sibi templi mole lacessit. Soliditas enim illius fidei, quae in Apostolorum principe est laudata, perpetua est, et sicut permanet quod in Christo Petrus credidit, íta permanet, quod in Petro Christus instituit. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit. .. Hoc enim obtinuit, dilectissimi, illa confessio, quae a Deo Patre apostolico inspirata cordi, omnium humanarum opinionum incerta transcendit, et firmitatem Petrae, quae nullis impulsionibus quateretur accepit. In universa namque Ecclesia, Tu es Christus Filius Dei vivi, quotidie Petrus dicit, et omnis lingva, quae confitetur Dominum, magisterio hujus vocis imbuitur." S. Leo P. M. Serm. III. c. 2. — Ecclesia vero in Missa Yig. Ap. Pet. et Paul. ita orat : „Praesta quaesumus Omnipotens Deus, ut nullis nos permittas perturbationibus concuti, quos in apostolicae confessionis petra solidasti." Eandem divinitus adpromissam praerogativain divo Petro et successoribus collatam referunt verba Christi Luc. 22. 31. Ait autem Dominus : Simon Simon, ecce satanas expetiyit vos, ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. — Sermonem ad solum Petrum dirigi, ipsique soli fidei iudefectibilitatem tribui, diserte docet a) emphaticum exordium : Simon Simon, quo hujus Apostoli mens erigitur ad singulare periculum animadvertenduin. Quodnam autem illud, ita Salvator aperit : Ecce satanas, adversarius vester potens, e x p e t i v i t vos, id sibi concedi postulavit, ut cribraret sicut triticum, tentatione circa fidem vehentissima vos aggrederetur et exagitaret, quemadmodum exagitari et jactari solent grana in cribro, ut quos vestrum leves, fide non graves, invenerit, de numero et ordine Selectorum meorum excuteret. „Christi ipsius voces recitabo, ait S. Chrysostomus, siquidem Petro dixit : ecce satanas petivit, ut cribraret vos sicut triticum : et ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Quid est cribrare ? Abducere, circumducere, exagitare, movere, concutere, divexare, sicut in iis quae cribro ventilantur; at ego cohibebam, inquit, intelligens nequaquam posse vos tentationem sustinere." Hom. in paralyt. dem. n. 2. — b) Praesidium unicum in tanto discrimine: Ego autem rogavi pro te, Petro Simoni proprie et immediate confertur, ut ipse prae ceteris divinum Christi, satanae se opponentis, experiatur auxilium, virtute orationis sanctae tamquam causa meritoria pro se impetratum, quod est c) robur fidei invincibile ac insuperabile, quo violenti inferni assultus frangantur : Ut non deficiat fides tua, Praeclare ad rem S. Ambrosius de fid. 1. 4. c. 5. „Denique ut scias, quia secundum hominem rogat, divinitate impetrat, habes in evangelio, quia Petro dixit : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Eidem autem supra dicenti : Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificaba Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum. Ergo cui propria auctoritate regnum dabat r