Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874
Index
— 22 — proinde tamquam extraordinarium donum clauso revelationes ostio cessaverit : infallibilitas ordinariae oeconoiniae divinae charisma est, ex Christi institutione ob Ecclesiae et revelatae doctrinae utilitatem in Magisterio Petro-Apostolico nunquam defuturum. d) Subjecto; inspirationis organon a Deo immediate eligebatur mittebatur ad homines, extraordinaria legatione et auctoritate divina inunitum, signis et portentis commendatum: infallibilitatis subjectum ordinariam missionem, materialem et formalem successionem in Hyerarchia divinitus instituta habét, atque ideo publicam et ininterruptam successionem apostolicam retinet. Romano Pontifici, tamquam legitimo Petri in primatu successori, totius Ecclesiae visibili Capiti, supremo omnium christianorum Doctori, atque omnium agnorum et oviuin Christi sumnto Pastori privilégium infallibilitatis divina ordinatione tributum esse : dogmaticis scripturae sacrae textibus, a Conc. Yaticano probatis, constat. Cap. 4. „Patres enim Concilii Constantinopolitani quarti majorum vestigiis inhaerendo, hanc solennem ediderunt professionem : Prima salus est, rectae fidei regulám custodire. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede apostolica immaculata est semper catholica reservata religio et sancta celebrata doctrina. Ab hujus ergo üde et doctrina separari minimé cupientes, speramus, ut in una communione, quam Sedes Apostolica praedicat, esse mereamur, in qua est iutegra et vera christianae religionis soliditas." — Itaque oraculum Christi Math. 16. 18. Simoni Petro dátum : Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, constanti fide ita intellexit Ecclesia, quod Petrus sit integra, inconcussa et solidissima fidei et religionis christianae petra. Et profecto ultima textus illius sententia : Et portae inferi non praevalebunt adversus eam, Ecclesiam universam in fide indefectibilem praedicari, clarum et apertum est; atqui ratio vera ac propria hujuscemodi inconcussae firmitatis unica tantum assignatur : quod Ecclesia aedificata sit super firmám petram. Christus namque volens excitare aedificium aeternum ex lapidibus vivis et electis, tamquam sapiens architectus de fundamento prius cogitavit immobili, ut aedificaret super petram, et non super arenam, quae ílantibus ventis et irruentibus imbrium fluctibus loco movetur, domuique ruinae minatur periculum. Hac vero figurata loquendi formula clare ipse docuit : esse inter Petrum et Ecclesiam eam essentialem necessitudinem, quae est inter domum firmám et fundamentum ejus. Igitur sicut domus omnimoda unitate et firmitate donatur a fundamento suo : ita credentium domus principalem et maximé essentialem proprietatem suam, ut esset in fide indefectibilis et una perpetuo, a petrae seu lapidis sui fundamentális soliditate sortiatur. „Ipse est Petrus, cui dixit Christus :. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia." S. Ambros. 1. 3. c. 7. de Sacr. Est autem Petrus petra Ecclesiae soliditate et stabilitate fidei. Ergo fidei petra est. Fides Petri subjectiva et symbolica est firmitas fidei totius Christi Ecclesiae. Nam a) Petrus a Christo loco sui petra ponitur, ut quemadmodum ipse a Patre divinitus praenunciatus et positus fuerat lapis angularis et fundamentális in Sión, quo tuto constaret fidei morumque veritas, dicente Apostolo I. Cor. 3. 11. Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod posi-