Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874
Index
— 13 — Nr. IV. Q ........ kJi is est veritatis character, ut in singulis suis partibus sibi consonet, in nulla dissentiat, et quaquá demum ratione se manifestans semper et ubique sibi constet : non dissimile est, quod circa Sanctani quoque Ecclesiam in aeternis veritatibus fundatam et íirmatam, circa instituta, vitamque eius experimur, id ceu continuura divini Nurainis eandem animantis opus suspicientes et mirati, quod, sicut in omni sua apparitione, tota compage plenam harmoniam spirat, ita in singulis institutis, singulis divitis suae vitae momentis eundem semper spiritum, quö agitur, eundem scopum, ad quem tendit, idem studium, quö suos salvos esse et praestare vult, testatum reddat. Quare sicut laeta gaudiorum cunas Domini cingentium, et tristi dolorum in patiente Salvatore spectandorum memória, exinanitione Crucifixi et glória Resurgentis, humilitate hominis in formám servi redacti et majestate filii Dei miracula patrantis, misericordiá Patris ad poenitendum invitantis et inexorabili Judicis olim venturi justitiá, magnis Sanctorum suorüm virtutibus et miserő degenerum filiorum suorum lapsu alternis vicibus continuoque exbibitis exaeqao id semper agit, ut fideles suos pro temporum indigentiarumque ratione Deo lucretur, a via perditionis retrahat et in tramite salutis servet : ita varias quoque rerum nostrarum vices, faustos eventus, felicemque laborum successum non minus, quam adversitates ad exercendam patientiam immissas saluti nostrae proíicuas reddere conatur. Facit id praedicatione corruptae in lapso komine naturae, soliusque beatitudinis animabus vita iam probatis debitae; facit statis temporibus ad id singulariter destinatis, ut memores peccaminosi status nostri lubenter ambulemus in via crucis, quam Domini et Magistri exemplum sacravit, poenitudineque ducti sponte carnem maceremus, et quidquid Dominus nobis immiserit, exultantes pati pergamus. Höc certe spiritu nos animari hác intentioue agi nunc quoque vult Sancta Ecclesia, dum instans Sacrae Quadragesimae tempus menti eius conformiter agere paramus. Nec deerunt nobis id molientibus cumulata misericordiae Domini tum celebrandae, tum ultro exorandae in nobis ipsis, et in recenti temporum vix actoruin recordatione argumenta. iut quis non meminerit dolorum, tristitiae et miseriae, queis dire grassans per hanc, qua late patet, Dioecesim cholerae morbus populum nostrum feriit, conjugi conjugem, parentibus sobolem, teneris prolibus genitores, altores lethali fatö eripuit, integras tamilias vei exstinxit vei ad incitas redegit, vicos et oppida terrore, lamentis implevit. Yere digitus Dei ob peccata nostra nos visitantis fűit ille, qui dum ad poenitentiam vitaeque emendationem nos impellit, illius suae misericordiae nos meminisse jubet, quod non simus consumti, iiuo quod charitatem vestram, Fratres Filiique Dilectissimi! potenti suft virtute suscitans, eandem gratiarum suarum erga patientes proles suas instrumentum esse voluerit. Ipsius enim donum fűit, quod Yos, Boni Pastores! spretó morbi terribilis et mortis citatae metu aegros iinpigre adire, consolari, non pauci efficacibüs corporalis mali remediis, cuncti salubribus Sasramentorum gratiis providere, roborare, et si non mundo certe coelo asserere gestieritis. Nr. 173. Encyclicae quadragesimales.