Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
- 50 — Ecclesiae indifferentes sacrarumque rerum incurios, vei e professione solum, ut ita dicam, sollicitos Yiderint. Sed ne desit nobis sive pura, sanctaque intentio id, quod oportet, zelose praestandi, sive adjutorium ab alto : utarnur sacrö — quod instat — tempore ad expiandas quoque et sanctificandas animas nostras, ad amorera Dei in nobis ferventius inflammandum , ad zelum acuendum, ad obtinendas gratias divinas ampliores, — hasque fidelibus etiam nostris larg-á mensurá conciliandas. „Scimus enim, quia peccatores Deus non audit, sed si quis Dei cultor est et voluntatem ejus facit, „hunc exaudiet." (Joan. Ev. c. 9.) Ipse „dabit nobis cor nóvum et spiritum nóvum ponet in me„dio nostri, et faciet ut in praeceptis eius ambulemus et judicia ejus custodiamus. (Ezech. cap. 36.) Queis si salubrem Sacrae Quadragesimae disciplinam, frequentiora et siugularia hoc tempore pietatis opera, utilissimam laborum et passionis Domini, pro Ecclesia sua fundanda et foecundanda multa operantis, pluriina ferentis considerationem cum successu suaserimus, suaserimus vérbő et exemplö: multa jam hoc ipsö fecimus ad id, ut firmatus catholicus nostrorum genius, aucta pietas, excitatus zelus rem Sanctae Ecclesiae cuncta inter adjuncta.lubentius, feliciusque sustentet, promoveat atque defendat. Ut autem, dum in haec pie intenditis, oculis Vestris fxdeliumque Yestroruin norma illa sistatur, quae in sacra quadragesimali observantia parte ex una spiritui Ecclesiae, sui abnegationem postulantis, parte ex altéra vero genio temporum magnum legis talis rigorein reformidanti, universalique per Ecclesiam observatae indulgentiae maximé congrua videtur, repeto hisce ea, quae quoad religiosam institutionem singulariaque pietatis exercitia quadragesimalibus meis superiorum annorum litteris enunciata fuerunt, sequentibus verbotenus coinprehensa: Laudabilis est Cleri dioecesium quarumdam, etiam in Hungaria, consuetudo, ut sub quotidiano Missae Sacriíicio pericopa Evangelii diei lingua vernacula penes brevem explanationem perlegatur; quam praescribere nolens, zelo bonorum meorum Comministrorum majorem in modum commendo. Bern porro aedificationi fidelium suorum summe proficuam facient illi, qui feriis sextis ad vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesimales, certis utique pietatis actibus juncti non habentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus asservabunt. Praescriptis autem archi-dioecesanis, tenore harum denuo commendatis, respondebunt, dum vice uná, tempore et locö opportunis per Yice-Archi-Diaconos defigendis, per districtus congregabuntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacra adhortatione et lectione piá refecti, sacra exomologesi expientur et ad epulas Agni coelestis simul et publice ad populi etiam fldelis aedificationem accedant. Quoad s. jejunii et abstinentiae legem vero volo, ut serventur ea, quae aeque jam prius, praescripta sequentibus iterum inculcantur : In una legis quadragesimalis parte, intelligo jejunium, seu unicam refectionem , nulla conceditur dispensatio, sive relaxatio; proinde ad observanduin jejunium omues ac singuli tenentur, qui per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino labores, aliasque a Confessariis expendendas rationes non excusantur. Demtis itaque diebus Domini reliquo omni tempore semel nonnisi dietim ad satietatem comedere permittitur.