Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

- 51 — Quod vero adtinet ad aliam legis partém, seu abstiuentiam ab esu carnium, cum omnibus et singulis Archi-Dioecesis meae űdelibus, Sacerdotibus quoque et Religiosis — si hi specialibus Ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispensando indulgeo, ut carni­bus per Quadragesimam vesci possint omnibus diebus usque Dominicam Palmarum in­clusive, praeter ferias quartas, sextas item et sabbata; his enim diebus et je­junium et abstinentia stricte observanda sunt, nec conceditur nisi usus ovorum et lacticiniorum; eö suapte intellectö, quod nulla dispensatarum dierum carnes cum piscibus permiscere liceat. Uberior dispensatio sufficientes ob rationes per parochos laicis solum fidelibus tribui po­terit, — Clericis et Religiosis vero nonnisi per Ordinariatum. Palestra igitur iterum aperta est; pronum est currere ad bravium; currere in frequentioribus pietatis actibus, currere in nostri abnegatione, et salubribus poebitentiae operibus, currere in ampliori charitatis divinam misericordiam nobis, nostrisque impetraturae exercitio; — verbo currere ita, ut alacres obtemperemus Domino ad ipsum S. Quadragesimae exordium ore S. Ecclesiae nos invitan­tis : „Convertiinini ad me in toto corde vestro, in jejunio et in fletu. Convertiinini ad Dominum „Deum vestrum quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et praestabilis „super malitia. . . Sanctiflcate jejunium, vocate coetum, sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, „congregate parvulos. . . Inter vestibulum et altare. . dicent. . Sacerdotes Ministri Domini: parce „Domine, parce populo tuo, (Joel. cap. 2.) „non secundum peccata nostra, neque secundum iniqui­„tates nostras retribuas nobis." (Ps. 102.) Ámen. Dátum Pestini, sub regni Comitiis, Dominicá Septuagesimae, Annő Domini Millesimő octingentesimö septuagesimO tertio. LUDOVICUS m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents