Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 48 — Exercitium eiusdem aeternis Dei decretis, genuinoque populi bono congruum et proficuuni reddere sublimi destinationi nostrae, vocationisque nostrae fmibus pláne consentaneum est. Ineoetenimuniversalisetverebeneficus character pastoralis nostrae sollicitudinis se demonstrat, ut nunquam et nüllibi se subtrabat iis, quos salvare vocatur, nulluin momentum, in individuali, vei sociali suorum vita se exhibens, negligat, quo ad bona paranda, mala removenda uti possit, quodvis eorum regni Dei commodis et finibus curandis mancipet. Hinc evenit et id, ut qui spiritualia, terrestriaque commoda S. Ecelesiae juxta praesentis temporis rationes optime promota esse, gravia detrimenta, magnas vexationes ab ea procul abactas esse voluerunt, recentiori tempore — uti scitis — in id consilia contulerint, ut parte aliqua fidelibus in saeculares Ecclesiae res tributa bono Ecclesiae maiorem in modum consuleretur. Quidquid vero eatenus divina providentia ita disponente justö tempore stabilitum, vitaeque dátum fuerit, plurimum sane interest, ut nova instituta regno Dei salutique fidelium proficua sint, seu, quod idein est, ut jura a popularibus nostris vi novae institutionis in civili sacraque republica exercenda in commodum Ecclesiae principiorumque catholicorum vergant. Quod ut eo certius, pleniusque fiat: nostrum est, omnia impense agere, quae ad catholicum populi geniuni formandum, íirmandumque conducere possint. Multi sane höc recte respectu defectus deprehenduntur, nec tristes sequelae adtentionem nostram éffugere possunt. Questi sumus, querimurque continuO, non eö spiritu catholico animatos esse fideles nostros praesertim vero cultiores, auctoritateque, dignitate, familiae nobilitate et influxu valentiores, quem in viris catbolicis, quaerere justuin est, — exiguum rei sacrae zelum in iis cerni, vix aliquam erga instituta Ecclesiae adhaesionem, munificentiamque illám, qua catholici olim in Regno hoc claruerunt, plene exolevisse, binc saepe deesse materialia rei Ecclesiae procurandae média. Animari proin oportere fidem, augeri, roborari rei sanctae studium — nulli dubium est. Quod ut fiat, sicut nostrarum partium est, nostrae sollicitudinis negotium : ita vix magis adcommodum capiendi talis propositi, praeparandi sacri laboris, lucrandarumque ad illum debite exequendum coelestium gratiarum esse potest tempus, quam iűgruens Sacra Quadragesima, dirigendis et disponendis iusta mortificatione, uberiorique rerum aeternarum contemplatione ad Deo zelosius serviendum animis, sanctificandas mentes, praeparandumque alacrius muneris pastoralis implementum et maius regni coelestis incrementum peculiariter destinata. Yel dum sacra quadragesimalis doctrinae monita audientes Dei filium humilia naturae nostrae spolia indutum, humanis doloribus et passionibus se libere subjicientem, divino dilectionis affectu docentem et benefacientem imo moriturum etiam cernimus „non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui dispersi erant, congregaret" Joan. Evang. cap. XI-o; ut animas Deo sanctoque salutis instituto lucretur, faciat eis devotas et utiles, qu! fieri posset, ut arcticribus fidei et zeli vinculis Ecclesiae sanctae ejusque institutis alligare non studeamus fideles nostros, qui quaincunque in negotia Ecclesiae exercentes potestatem tepore spirituali, et doctrinae ceolestis ignorantiá plus desunt, quam prosunt, magnaque rebus nostris pericula, non minora inferre minantur dainna ? Negligere id omnino non poterimus. Imo, si publica, quam e sacro suggestu hucdum impertiti sumus institutio perfunctoriö modó praeparata, superficialiter data, spiritalibus temporum