Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

47 ­i\r. V. praecipuos motus in publica nationum civilisque et sacrae reipublicae vita aevő noströ maximé conspicuos curate examinamus : phaenomenon quodpiam fere jam a saeculo quaquaversus vehe­mentius se manifestans, novasque politicas et sociales institutiones, vei certe magnas veterum mu­tationes gignens cernimus in eo, quod populus per supremas auctoritates prius plenius rectus ma­gnani potestatis publicae partém apprehendere et ibi quoque ubi prius parere dummodo suevit, nunc regiminis ipsius particeps fieri, res communes simul cuin iis, qui populis praesunt, moderari gestiat. Sicut vero causam horum, si scruteinur, in congenito nobis acquirendae felicitatis, repellen­dorumve omnium, quae illi ofíiciunt aut contraeunt, studio et jure deprehendimus, ita ansam tali­ter prosequendi studii huius non difíiculter in limitata hominum sublimia etiam subsellia tenen­tium natura, in erroribus et abusibus potestatis commissis, in imperfecta — quae exinde resultat — statuum forma, publicaque administratione, parte ex una, parte vero ex altéra in regnantibus certis ideis et principiis inveniemus, vi quorum malis talibus inedela adferri, perfectiorque rerum publi­carum forma eo procurari speratur, si populus quanto maiorem in regimine partém capiat, rebus suis ipse prospicere, consulere possit. Res non nova est, phasimque in vita generis humani et singularum nationum constituit, quae pristinis quoque saeculis jam se variis módis spectandam praebuit, duravitque semper eousque, donec imperfectae corruptaeque naturae humanae magnis aeque ac minimis, quia omnibus hominibus communis, indicia in popularis quoque regiminis defectibus, abusibus, inperfectionibus se manifes­tarunt et medelam exercendá iterum per singulos supremá potestate pro ipsius populi salute ad­ferri jusserunt. Quantö erunt motus bi, baecque temporum nostrorum conamina feliciora prioribus simili­bus, qu;l duratione gaudebunt, quantum provehent publicum rerum ordinem, universalem populo­rum felicitatem, statuum glóriám et potestatem : id in aeternis divinis decretis scriptum rimari no­lumus, optima quaequae pro felicissimo, gloriosissimoque eorum successu vota fovemus, sed ultro his non occupamur. Praesentem rerum — quem genuerunt — statum spectamus, et eö ad sanc­tos Ecclesiae, fideliumque nobis creditorum fines uti religiose adlaboramus. Ecclesia enim Dei nulli mutabilium vitae publicae formarum alligata est, per nullám in prosequendo divino suo opere excludi potest, sed oinni adesse, omnem sanctificare, in quavis ope­rari, sublimesque suos fines procurare, u^iuscujusque institutis ad salutem populi promovendam uti debet. Singulari igitur attentione nos quoque prosequi oportet recentiorem illum rerum situm, vi cuius in politica nationis nostrae vita auctis gaudet populus viribus, ampliori in disponenda publica status negotia potestate, proin maiori quoque in accidentales Ecclesiae res, publico rerum statui plurimis titulis nexas, iníluxu. Hunc ignorare, aut leviter insuperbabere velle,nec prudens, nec jus­tum, pro S. Ecclesia perniciosum foret. Nr. 409. Encyclicae quadragesi­males.

Next

/
Thumbnails
Contents