Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 35 — perium praeficere necessarium foret. — Yerum status naturae corruptae necessitatem duarum societatuin adduxit, in quas homines suae prosperitatis et salutis causa coire tenentur. Nara per peccatum homines, praeprimis a Deo, et societate vitae divinae avulsi sunt, ast etiam ordo in mutuo convictu perturbatus, et vinculum charitatis ruptuin est, quippe cum homines, et habendi et nocendi libidine capti ad aliorum jura invadenda admodum proni evaserint. Ad duplicem hunc ordinem resuscitandum, Deus bifario modo succurrere voluit generi humano. Ad homines coelo religandos, seu ad vinculum religionis denuo nectendum Filium suum unigenitum misit, qui deinceps ecclesiam sui vicariam constituit. Ut vero ecclesiastica societas ex munere sibi divinitus commisso, homines religione excolere, et ad aeternam suam destinationem perducere queat, firmus vitae socialis ordo, et ejusmodi externus rerum status exigitur, ut et tranquillitas civium, et jurium securitas inter homines vigeat. Hinc praeter ecclesiam, salutis humanae causa societas etiam civilis existit, quae pariter ex ordinatione Dei provenit, et ab omnibus ineunda est. Est autem constans ecclesiae doctrina, binas societates a duobus capitibus regi oportere, proin nefas esset easdern in unam conflare, a) et vei sacerdotio impérium civile, vei imperio civili Sacerdotium adnectere 4) quia in utroque casu profana divinis indigne miscerentur, et religio vim suam et dignitatem amitteret, et duplex impérium tenere humana infirmitas regulariter non valeret. Si decantata illa theoria, quae ordinationum ab auctoritate ecclesiastica profectarum censuram, inter jura civilis principatus refert, in suo nudo conceptu, et in respectu praeattactorum sanorum principiorum spectetur : prima fronté apparet, eam regimine catholico indignam esse. Etenim independentia potestatis, visibili ecclesiae Capiti, aliisque legitimis Pastoribus pro spirituali christianae societatis gubernio, divinitus collata, est originaria : qui hanc impuguat, vei ignorat, opus Dei in fundatione et organisatione ecclesiae conspicuum negat. Ponere impedimenta et injicere froena exercitio potestatis hujus, idem significat ac humanam divinae anteponere institutioni, terrenamque potestatem, arbitram ac correctricem constituere mandati divini. Yerum quidem est, quod heterodoxi novatores et adulatores Juristae invasionem gubernialem,. spesioso illo titulo cohonestare adnisi fuerint, quod principatus civilis, aeque a Deo derivet suam originem, ac ex debito obligetur, ad propria emolumenta conservanda, suorumque subditorum tranquillitati invigilandum. At omnis ambiguitas et illusio disparet, quamprimum ad diversam utriusque potestatis originem et causam attenditur. Si temporalis a naturali creationis ordine derivatur, et curam habét materialium terrestris societatis bonorum : tum spirituális initium sumit ab ordine supernaturaii, a jure positivo revelato, habetque missionem dirigendi societatem religiosam, qua* 1 est ecclesia, habét proinde finem nobiliorem, destinationes immortales. Hodierna theoria non vult, aut non scit, distinguere illos bene definitos tramites, per quos duae hae potestates, e divina ordinatione, ad finem suum tendere debent; non assequitur desiderabilem eam inter ecclesiam et statum harmoniam, quae ob mutuum respectivorum subditorum emolumentum impensissime commendatur, quaeque, juridica quadam tutela constabilivit mutuas illas obligationes, quae duplici potestati in3) Ex hegelianorum principiis imum taatum impérium hominibus praeficiendum est, nempe Civitas, eique soli munus incumbit hominum perfectionem moralem procurandi. — 4) II. Paralip 19, 11. — Gelasius Papa cap. 8. Dist 10. — Cap. 5. et G. Dist 96. — per exceptio iutuitu S. Pfeis, expediens, quinimo necessarium propter indep. Circ. Litt. 1873. Nr. III. 8