Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
- 30 — implevit bonis et ipse piissimus Salvator Joan. 7. 37. Si quis sitit, veniat ad rae et bibat. Hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credeutes. Cibus est justitia animae, quae quo magis appetitur, eo majorem charitatis divinae ferrorem accendit, et accendendo ipsum justitiam perficit. Conc. Trid. Sess. 6. c. 7. „Justitiam in nobis recipientes. unusquisque suam secundum mensuram, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem. — c) Justitiam augeri posse ac deberi evidenter probat plurium Sacramentorum instituendiratio; quorum alia vivorum appellantur, quia ad hoc divinitus ordinantur, ut justi per ea amplius justificentur, et sancti magis sanctificentur; atque quilibet pro sua conditionis et vocationis ratione eam percipiat justitiae specialem gratiam, quae ei necessaria est. Yenerabile autem Alt. Sacramentum, per modum panis quotidiani a Salvatore nostro institutuin sit, plurimuiu nutrit vitám gratiae, et ornat habitum justitiae pretiosissimis virtutibus. Joan. 6. 58. Sicut mi sit me vivens Páter, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, vivet propter me. — d) Perfici justitiam virtutum, bonorum operum exercitio, ac tolerantia malorum r fides pariter docet. Joan. 15.2. Oninem palmitem, qui fert fructum plus afferat. Hebr. 12. 11. Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Et profecto, qui augmenti hujus possibilitatem negaret, necessario in omnibus justis aequalem sanctitatem, omnium eandem in coelo mercedem supponeret, contra Scripturae S. testimonium. Math. 11. Inter natos mulierum non surrexit major Joanne baptista. Et Luc. l.Benedicta tu in mulieribus. Et Mat. 19. 29. Qui reliquerit omnia propter nomen meum centuplem accipiet, et vitám aeternam possidebit. Nec non contra aperta SS. Patrium effata. S. Aug. tract. in Joan. n. 8. „Ipsi Sancti in Ecclesia sunt alii aliis sanctiores, alii aliis meliores." Qui negat justitiae augendae necessitatem, falsitatis arguit monitum Christi Math. 5.48. Estote ergo perfecti, sicut et páter vester coelestis perfectus est; et illud mandatum de negotiatione cum acceptis talentis Luc. 19. 13. Negotiamini, dum venio; illud denique decretorium v. 21. De ore tuo te judico serve nequam, sciebas, quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui et metens, quod non seminavi; quarenon dedistipecuniam ni eam ad usuram? Dico autem vobis, quia omni habén ti dabitur et abundabit, ab eo autem, qui non habét, et quod habét, auferetur ab eo. Datur itaque justitititia, ut crescat, nam ubi otiosa manet aufertur et datur alteri facienti fructum ejus. Sequitur ergo donum justitiae negligentia aut perversitate minui vei penitus omitti; juxta Ecclesiae doctrinam in Conc. Trid. Sess. 6. can. 23. propositam : „Si quis hominem semel justificatum dixerit amplius peccare non posse. neque gratiam amittere, atque ideo eum, qui labilur et peccat, nunquam vere fuisse justificatum; anathema sit." Et Can. 37. „Si quis dixerit nullum esse mortale peccatum, nisi infidelitatis; aut nullo alio, quantumvis gravi et enormi,_ praeterquam infidelitatis peccato, semel acceptam gratiam amitti; anath. sit." Ait itaque posse hominem justificatum mortaliter peccare, non per solam infidelitatem, sed multis aliis praevaricationibus; et per ejusmodi erimina gratiam justitiae amitti. Idque docet Scriptura multis in locis verbis et exemplis.