Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

— 29 — sínt, nequit ex iis per legitimura ratiocinium absoluta certitudo erui. Neque ex effeetibus Sacramentí suscepti experibilibus talis certitudo absoluta justificationis liabetur : qnia gratia justitiae donum est intrinsecum sub sensibus non cadens, et potest esse in animabus maximé afflictis et tentatis, fidei ac pietatis sensum experibilem nullum habentibus; contra vero affectus pii sensitivi, bonae voluntatis determinatio possunt subesse etiam deceptionis periculo. — Potest tamen justus morá­léin habere certitudinem : Si nullius gravis negligentiae in praestandis ex sua parte, nullius culpae gravis conscientiam portét, si peccata mortalia, et pro posse leviora sollicite fugerit, et vita vivere, et in praeceptis vitae ambuleverit; certus esse potest, se vita vivere, etnon esse in morte. Charis­simi, si cor nőst rum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus, accipiemus, quia mandata ejus custodimus. Joan. 1 II. Ep. c. 3. 2. 21. Haec certitudo ereseit crescente sanctimonia vitae. Glória nostra haec est, testi m onium conscientiae, quod in gratia conversati sumus. II. Cor. 1.12. De augmento justitiae acceptae docet fides catholica, illud omnino fieri posse ac debere. Ita Conc, Trid. Sess. b. c. 10. de justi loquitur : „Sic ergo justificati et amici Dei ac domestici facti, euntes de virtute in virtutem, renovantur, ut Apostolus inquit, de die in diem : hoc est mor­tificando membra carnis suae, et exhibendo ea arma justitiae in sanctificationem, per observationem mandatorum Dei et Ecclesiae, in ipsa justitia per Christi gratiam accepta, cooperante fide bonis operibus, crescunt atque magis justificantur; sicut seriptum est : Qui justus est, justifice­tur adhuc; et iterum : Ne verearis usque ad mortem justificari, et rursus : Yidetis, quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum. Hoc vero justitiae incrementum petit Sancta Ecclesia, quum orat :Da nobis, Domine, fidei, spei et caritatis augmentum." — Quibus subjungit canonem dogmaticum 24. „Si quis di­xerit justitiam acceptam non conservari, atque etiam non augeri coram Deo per bona opera; sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse justificationis adeptae, non autem ipsius augendae cau­sam; anethema sit." — Nihil quoque crebius a Sanctis Patribus hac veritate fidei memoratur. S. Augustinus Serm. 158. c. 4. n. 4. ait : „Quid ergo nihil habemus de justitia? An habemus, sed non totum ? Hoc ergo quaeramus; si enim aliquid habemus, et aliquid non habemus, crescat, quod habemus, et implebitur, quod non habemus." — Libr. de Spir. et litt. c. 36. „Ideo nobis hoc etiam nunc praeceptum, ut admoneremur, quid fide exposcere, quo spem praemittere, et oblivis­cendo, quae retro sunt, in quae anteriora nos extendere debeamus. Ac per hoc quantum mihi vide­tur, ea, quae perficienda est justitia, multum in hac vita ille proficit, qui quam longe sit a perfec­tione justitiae, proficiendo cognovit." — Suffragantur rationes theologicae; a) Si gratia justitiae non est externa Christi justitia, forensi justificatione nobis imputata, sed omnino subjectiva com­municatio, et animae formális infusio : certo augeri potest, quum sit donum Dei finitum ad men­suram concessum, prout Spiritus Sanctus uuicuique partiri voluit. b) Eam augeri ex dispositione et cooperatione liberi arbitrii, docet Ecclesia : ergo diversa, bona, melior, perfectiorque voluntatis determinatio, ardentior divinae justitiae sitis et esuries uberiorem gratiae infusionem promeretur, testante Scriptura Math. 5.6. Beati, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Testatur Beatissima Yirgo in suo cantico Luc. 1.53. Esurientes 6*

Next

/
Thumbnails
Contents