Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
- 28 — vei sola imputatione justiciae Christi, vei sola peccatorura remissione exclusa gratia et charitate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur, atquae illis inhaerent, aut etiam gratiam, qua justifícamür, esse tantum favorem Dei; anathema sit." Hujus vero gratiae justificantis infusio est certitudo conditionata; nam b) quamvis per Sacramentorum validam administrationem, quantum est ex parte Dei tamquam causae efficientis, gratiam dari semper et omnibus, fidei absoluta certitudine convincamur, quia in Sacramentis virtutem Dei operari certitudine fidei certitudine constat et convincimur, gratiae subjectivam communicationem posse fieri incertam aliquando et aliquibus, quia illa pendet a certis conditionibus Subjecti Sacramentum percipientis. Can. 6. de sacr. „Si quis dixerit, Sacramenta novae legis non contiuere gratiam, quain significant; aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiae vei justitiae, et notae quaedam christianae professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus; a. s." Et Can. 7. „Si quis dixerit, non dari gratiam per hujusmodi Sacramenta semper et omnibus, quantum est ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed aliquando et aliquibus; a. s." — Porro dispositiones, quae conditionatam faciunt parti cipationem justitiae per Sacramentorum susceptionem, Concilium fuse exponit c. 6. — c) Hujus modi participationis incertitudinem non tollit causa disponens justificationis, quae est gratia praeveniens actualis, et libera hominis voluntas. „Nam tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agit, inspirationem illám recipiens, quippe qui illám et abjicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiarn coram illo libere sua voluntate potest." Cap. 5. Atque ideo si nou cooperetur voluntas gratiae ad acquirendam sibi dispositionem condignam Sacramento, justitiae nullius adest spes infundendae, nec proin certitudo ejus consequendae. Imo etiamsi homo sibi videatur fecisse, quantum divina voluntas in ratione Sacramenti exigit : nunquam tamen divina certitudine scire potest ex se, se fecisse quod opporterat, nisi fuerit sibi revelatum a Deo. Defectum congruae dispositionis supplere non potest íides nuda et fiducia divinae misericordiae peccata remittentis propter Christum; quia sola fides nec meritoria est de congruo ad consequendam, nec causa instrumentális est de praecepto ad apprehendam justitiarn, deíiniente Ecclesia in Conc. Trid. con. 9. de justit. „Si quis dixerit sola fide impium justificari, ita ut intelligat, nihil aliud requiri, quod ad justificationis gratiam consequendam cooperatur, atque nulla ex parte necesse esse, cum suae voluntatis motu praeparari atque disponi; a. s." — Can. 13. „Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam necessarium esse, ut credat certo et absque ulla haesitatione propriae infirmitatis et indispositionis peccata sibi esse remissa, a. s." Et Can. 14. „Si quis dixerit, hominem a peccatis absolvi, ac justificari ex eo, quod se absolvi ac justificeri certo credat, aut neminem vere esse justificatum, nisi qui credat se esse justificatum, et hac sola fide absolutionem et justificationem perfici. a. s." d) Neque certitudine theologica, prout haec a divina distingitur, justus certus esse potest de sua justitia : certus est, quia haec certitudo talis est, ut non possit ei subesse falsum et formido contrarii periculi, quum sit conclusio ex duabus praemissis, quarum una ad fidem spectat estque certa divina certitudine, altéra est evidens rationis sententia; atqui talis certitudo non potest haberi de propria justitia, docente Ecclesia. Ex certe, cum fidei principia quoad Sacramentorum valorem et efficaciam conditionata