Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

- 27 — cum enim homo ab illo recipit bona in terris, nescit an virtutis praemia ac média sint ad salutem ? yel cum mala patitur, sintne ea peccatorum vindicta et ad. emendationem correctio ? Siquidem bonis ac malis aeqüaliter omnia eveniunt. — Proverb. 20. 9. generatiin dicitur, nullum hominum abso­luta certitudine se justificatum credere posse : Q u i s potestdicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato. Formidinem salutarem etiam justificatis animabus inhaerere, Eccli. 5. 5. Depropitiato peccato noli esse sine metu. — Et nequis arbitretur, justorum antiqui foederis fuisse tantum hanc incertitudinis conditionem : justificatus per gratiam Christi Apostolus, gratiae divinae prodigium, niultis exantlatis egregiis virtutibus ac operibus, ita de se locquitur ad informationem justificatorum sub lege Christi, I. Cor. 4. 4. N e q u e in e i p s u m judico: nihil enimmihiconscius sum, sed non in hoc justificatus sum, qui autem j u d i c a t in e, Dominus e s t. A ffirmat itaque : licet non habeam conscientiam peccati mortalis, non tamen possuin ex hoc conscientiae meae testimonio judicare certitudine fldei divinae, me esse justum, in gratia Dei constitutum; hoc ipsum solus novit, qui me judicaturus est. Idcirco vanam salutis certitudinem longe a fidelibus abesse vult, Philip. 2. 12. Cum metu et tremore, vestram salutem operamini. Etil. Cor. 7. 1. inculcat studium sanctificatio­nis in timore :Mundeinus nos ab inquinamento carnis et spiritus, perfi­cientes sanctificationem in timore Dei. — Haec Patrum doctrina consentiens. S. Au­gustinus, quainvis multum videatur pugnare pro absolutae praedistinationis gratia et glória, ean­dem tamen ipsam praedestinatorum gratiam, quamdiu in mundo sunt, fldei certitudine eis non co­gnitam esse ingenue fatetur. In Psalm. 14. n. 13.ait. „Homo licet sanctus, licet in multis profici­ens, a b y s s u s est." Hancque doctrinam erűit ex verbis Apostoli : Nihil m i h i c o n s c i u s sum. Agnoscit ergo, ipsos Sanctos, dum in stadio probationis vivunt, abyssus esse, quia eorum sanctitas soli Deo explorata est. Libr. de perfect. justit. c. 15. n. 33. ita seribit : „Quantalibet justitia praeditus sit homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum." Et II. libr. cont. litt, Petii. c. 4. n. 96. ait : „Quis enim nostrorum dicit essse participationem justitiae cum iniquitate, etiamsi justus et ininiqus, sicut Judas et Pe­trus, pariter sacramenta communicent ? Ex una quippe re sancta Judas sibi sumebat judicium, Petrus salutem." — S. Bernardus serm. 1. de Septuag. „Nescit homo, si sit dignus amore an odio. Certitudinem utique non habemus, sed spei fiducia consolatur nos, ne dubitationis hujus anxi­etate penitus cruciemur. Hoc enim est, unde semper solliciti, et in timore et tremore humiliemur necesse est sub potenti manu Dei; quoniam quales surnus, nos possumus vei ex parte; quales autem futuri sumus, id nosse penitus nobis impossibile est. Itaqué qui stat, videat, ne cadat." — Multa sunt, quae ex ratione theologica peti possunt argumenti pugnantia adversus vanam haereticorum fiduciam. Pugnat a) causa formális justificationis; quae non est justitia Christi nobis credenti­bus, üdentibus, imputata, ut Protestantes fundamenti loco sui erroris ponunt; nam iustitia Christi est causa meritoria justificationis, de cujus objectiva certitudine üde divina equidem certi reddimur : sed non est ipsa justitia, nobis subjective communicanda; haec enim est habitus justi­tiae seu gratia sanctificans, intrinsece animae infusa, atque intriusece habitus instar ipsi inhaerens, ita definiente Conc. Trid. Sess. 6. de justif. c. 11. „Si quis dixerit, homines justificari vei sola im­Circ. Litt. 1873. Nr. III. 6

Next

/
Thumbnails
Contents