Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 25 — bus, quam in subsequentibus aperte ac indubitate docet Salvator matrimonium absolute solvi nou posse, quis suspicari aut adstruere poterit in versu laudato doctrinam proponi, quae doctrinae antecedenti et subsequenti manifeste e diametro est opposita, nisi statuere velit Christum sibi repugnasse. Denique si sensus huius loci esset, ut adversarii volunt, ut verba Matthaei conjuncta intelligantur, et conditio illa „nisi ob fornicationem" etiam ad secundara versus partéra extendatur quasi sententia sit : Si quis dimiserit uxorera ob aliara causam, quam ob fornicationem, et aliam duxerit, non moechatur; et quicunque ob aliara causam, quam ob fornicationem dimissam duxerit, moechatur; qui autem ob fornicationem dimissam duxerit, non moechatur : Si hic esset sensus, sequeretur imperfectaiu esse Christi sententiam. Etenim Christus tantum dicit : „qui dimiserit uxorera suara, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur." Igitur ex mente adversarioruiu ille, qui ob aliam causam dimiserit et aliam non duxerit, haud intelligitur quomodo reus moechiae sit? nec intelligitur, quomodo ille, qui ob aliam causam dimiserit et aliam non duxerit, haud intelligitur, quomodo ille, qui ob fornicationem dimissam duxerit. reus moechiae non sit? Nostra autem interpretatione perfecta et absoluta est sententia Christi. Nam si ob aliam causam, quam ob fornicationem dimiserit, quamvis aliara non duxerit, moechatur, quia uxorem suam moechari facit, uti Matth. 5, 32. Pariter si ob fornicationem dimiserit, et aliam duxerit, etiam moechatur, non quia adulteram dimisit, sed qui alteram duxit. Itaque verbum „moechatur, et ad eum, qui ob aliam causam, quam ob fornicationem uxorem dimisit, et ad eum, qui, cum ob fornicationem dimiserit, et ad eum, qui ob aliara causam, quam ob fornicationem dimiserit, et alteram duxerit, referendum est ita, ut sensus sit : Quicunque dimiserit uxorem suara, nisi ob fornicationem, moechatur, i. e. facit eam moechari; et quicunque alteram duxerit, quacunque de causa prioré dimissa) moechatur, i. e. adulterium contra priorem uxorem committit; adeoque in nostra sententia plenus atque perfectus est verborum Christi sensus. Accedit, quod Christus aperte dicat : „qui dimissam duxerit, moechatur; jam vero ex sententia Christi uxor dimitti non potest, nisi ob fornicationem; ergo dimissa hic intelligi debet, quae dimissa est propter fornicationem, et tamen dicit, quod is, qui talem ducit, moechatur, manifesto iudicio, Christum quoqoe hanc (íimissionem eo sensu accepisse, quo sensu Apostolus dixit : „Mulierem a viro non discedere. quodsi discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari." Dein si sententia adversariorum vera existeret, id absurdi ex verbis Christi sequeretur : Conditionem adulterae meliorem esse, quam innocentis; siquidem tunc adultera ac juste dimissa libera esset, et alteri posset nubere; innocens vero, ac injuste dimissa, nec priorem virum habere, nec alteri nubere posset. quod sapientiae Salvatoris manifeste repugnat. 9*