Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 24 — Intellig-endum et supplendum est, si dimiserit, maneat innuptus, aut uxori reconcilietur.) v. 39. „Mulier alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit; quodsi dormierit (mortuus fuerit) vir eius, liberata est, cui vult, nubat, tantum in dornino." — Nihil sane potuit doctor gentiuin proferre claruis ac manefestius, ut distingueret inter separationem ratione cohabitationis, et ratione vinculi, ac ostendere licere quidem viro separari ah uxore adultera quoad thorum et cohahitationem, remanente tanem priori vinculo, quamdiu illa in vivis superstes est. Neque igitur viro dimittenti uxorem, neque uxori a viro recedenti ad alia vota transire licet, altero vivente coniuge. Quum igitur Christus apud Marcum et Lucám diserte vinculi matrimonialis indissolubilitateni doceat, Illum eandem doctrinam nostro loco docere assumere debemus. Potest vero noster locus (19, 9.) locis prioribus apte conciliari, si consideretur contextus praecedentium et subsequentium. In praecedentibus enim Evangélista narrat Pharisaeos ad Christum accessisse, tentantes Eum et dicentes : „Si liceat homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Yiguerat videlicet tunc temporis inter Judaeos legis consvetudo, qua permittebatur viro scribere uxori libellum repudii, si non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliqam foeditatem (in textu est ervath dabar). Duae erant sententiae : Schola Hillelis verba ista ad quaincunque causam extendebat; schola Schammai vero ad graviores causas restringebat. Jam ex qua parte Jesus stet, expiscari voluut Tharisaei; Ipse autem neque illorum neque horum interpretationem appobans, matrimonium ex institutione divina indissolubile esse affirmat : „Non legistis — ait — quia qui fecit hominem ab initio masculum et foeminam fecit eos, et dixit rpropterea dimittit homo patrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed uua caro, quod ergo Deus coniunxit, homo non separet." Gen. 2, 24. Non poterat Christus Dominus clarius ac gravius absolutain edissere matrimonii indissolubilitatem. Quod bene intellexerunt Pharisaei; nam dicto Christi opponunt Mosis auctoritatem, qui mandaverat dare libellum repudii et dimittere : „Quid ergo — aiunt — Moses mandavit dare libellum repudii et dimittere?" Ad quae reposuit Jesus : „Quoniam Moses ob duritiem cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras, ab initio autem non fűit sic." — Hucusque in toto textu nullum omnino vestigium deprehenditur, quasi ullo in casu possit solvi matrimonium, sed potius verba Salvatoris manifeste alio sensu quam de absoluta ejusdem indissolubilitate accipi nequeunt. Haec jam sunt, quae verba laudata praecedunt. Quae autem immediate sequuntur, ita se habent: Discipuli doinum reversi, quaestionem illám, cum Magistri sententia illis nimis dura videretur, iterum proponunt; Christus autem tantum abest, ut sententiam suam temperet, ut illám potius definitis verbis denuo enunciat, ut refert Marcus 10, 11. 12. „Quicunque dimiserit uxorem suam, et aliaui duxerit, adulterium committit super eam : et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur." Itaque instant discipuli, ut narrat porro Matth. 19, 10. „Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere." Quae verba clare doceut, Christum absolutam matrimonii indissolubilitatem uti ante, ita et nunc quoque pronuntiasse, quum Apostoli certo exparte eorum, qui ob quaincunque causam matrimonurn dissolvi posse docebant, nequaquam steterit. Jesus vero etiam nunc sententiam suam non revocat aut emollit, sed ait : „Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus dátum est;" in quibus pariter clare et definite iterum est absoluta matrimonii indissolubilitas euunciata. Quid si autem tam in praecedenti-