Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 20 — Deus, ut exuviis Aaron Sacerdotis Filium ejus indueret Eleazarum, nisi ut cognosceremus, quod Sacerdos consecrare debeat, et ipse induere cum vestimentis, hoc est virtutibus sacerdotalibus, ac tuuc, si nihil ei deesse adverterit indumentorum sacerdotalium, et apte quadrare omnia, sacris eum adhibeat altaribus. Supplicaturus enim pro populo, eligi a Domino, probari a Sacerdotibus debet; nequid sit, quod in ipso graviter offendat, cujus officium est, pro aliorum offensa intervenire." — S. Basilius Ep. 194. Nicopolitis seribit, ab Episcopis congregatis electum eis esse Episcopum. Quod Episcopos concernebat, impletum est; ad vos spectat, ut datuin Episcopum ex aninio complectimini." — Hilarius Papa Ep. 2. „Nec tantuui putatis, seribit ad Episcopos, petitiones valere populorum, ut cum his parere cupitis, voluntatem Dei nostri, quae nos peccare prohibet, deseratis." — Coelestinus Papa in Decr. cap. 22. „Docendus est populus, non sequendus; nosque, si nesciunt, eos quid liceat, commonere, non iis consensum praebere debeinus." — Leo I. P. quamvis multum urgeat consensum populi et Cleri in electione Episcoporum, tamen jus divinum semper penes episcopatum fatetur, qui tumultuanti plebi obsistere debet. Ep. 87. ita Seribit ad Mauritauiae Episcopos : „Mirantes tantum apud vos per occasionem temporis impacati, aut íimbientium praesumtionem, aut tumultum valuisse populorum, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis, pastorale fastigium et gubernatio Ecclesiae credatur. Non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare régimén, sed augere diserimen." S. Chrysost. Hom. 19. in Ep. I. Tim. ita monet Episcopum : „Manus cito nemini imposueris; quid sibi vult cito? Non ex príma statim probatione, nec secunda, nec tertia. Sed ubi consideratio dinturna praecessisset, exactissimaque discussio. Nec enim ea res periculo caret, eorum, quae ille peccaverit, tu quoque paenam dabis." Et in hoc argumento juris divini nec Principum auctoritas quidpiam per se valuit, nisi quantum pietas Ecclesiae Patronis illis detulit. Ita seribit Yalentinianus Imp. ad Episcopos Mediolani pro electione Episcopi congregatos, postquam a concilio provocatus esset, ut Episcopum deligeret : „Major est, inquit, haec provincia, quain quae viribus nostris sustineri queat. Proinde vos divina repleti gratia, et illius splendore illuminati, multo melius hoc Episcopi deligendi negotium transigetis. a Jubet tamen, ut Ambrosius reluctans in Episcopum consecraretur in obversum partis alterius, quae Nectarii electionem tumultuose urgebat. — c) Si juris divini esset populi electio, vei saltem consensus in eligendis Ministris. nunquam abrogari potuisset. Atqui abrogatum est in generalitate, et ubi in particulari viget, canonibus disciplinaribus modum hujuscemodi electionis ita laicis aut laico gubernio facit, ut in salvis maneat Episcoporum ac Rom. Pontificum ejatenus jus divinum. Jam in Conc. Laodic. c. 13. vetat : „Turbis non esse perinittendum, eorum, qui in Sacerdotio sunt constituendi, electionem facere." Synod. Antioch. c. 16. prohibet, vacantem episcopatum ab alio Episcopo invadi, etsi universa plebs eum percuperet. „Etsi cunctus populus, quem diripuit, eum habere delegerit." — In Conc. Sardic. can. 5. populo conceditur tantum facultas, petendi sibi Episcopum. „Et populi petant Rectorem." — Synodús Nic. Ep. 40. ait. „Episcopum convenit, maximé quidem ab omnibus, qui sunt in provincia, Episcopis constitui. Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantéin necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodo in idipsum convenientibus, et absentibus pari modo decernentibus, et per seripta consentientibus, tunc ordinatio celebretur." — Recentissimo vero aevo a Pio IX. in Syllabo damnatae