Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

- 19 — Cum in divinis scripturis Deus ad sacrificium prohibeat accedere Sacerdotes, etiam in leviori cri­mine constitutos : et in levitico dicat: Homo in quo fuerit vitium et macula, non accedat offerre dona Deo? — Profecto si electiones laicae in forma juris clivini factae fuissent, consequens fuisset : ut exercitium juris omni data occasione fieret, in nullo casu praeteriri et repudiari, nullo tempore abrogari potuerit; quod enim in Ecclesia divinae institutionis ac divini juris est, id ad Ecclesiae divinam constitutionom pertinet, proinde praeteriri et abrogari nequit. Atqui aliter est de illis primitivis laicis electionibus. a) Non semper fiebant. Apostoli om­nibus Ecclesiis a se fundatis ordiuarunt Episcopos et Presbyteros et Diaconos, absque populi con­sensu et voto. Testis est actus Apóst. Eusebius hist. 1. 3. c. 11. „Quot vero, et quinam horum Apostolorum veri imitatores, eorundem judicio digni judicati sínt, qui fundatus ab ipsis Ecslesias pastorali officio gubernarent. a — Cornelius Papa apud Euseb. 1. 6. c. 43. narrat, se in locum duorum Episcoporum impoenitentium, qui partes coeperant in ordinatione subreptitia Novati, alios duos substituisse: „Eeliquis duobus Episcopis successores ordinavimus, eosque in loca illorum direximus." Episcopi Conc. Antioch. in locum Pauli Samos alium eligunt : „Huuc cum abdicassemus, necesse habuimus alium ejus loco Ecclesiae catholicae Episcopum ordinare." Euseb. 1. 7. c. 30. — Alexandor Alex. Episcopus moriens Athanasio committi Episcopatum praecepit. „Athanasio moriens Alexander Episcopatum committi mandaverat. 8 Epiph. haeres. 69. n. 11. Cum vero absens esset Athanasius, ne factiosis turbis Arius eligeretur, Presbyterorum consilio Achillas substitutus. — Presbyteros, Diaconos aliosque Ministros Episcopi plerumque sua auctoritate con­stituerunt, quos dignos judicarunt, iisque beneficia distribuerunt, prout ipsis visum erat in Domino, consulto tamen etiam Clero, et aliquando populo. Cypr. Ep. 2. „In ordinandis Clericis, fratres cha­rissimi, solemus vos ante consulere, et móres et merita singulorum communi consilio ponderare." Subjungit in eadem epistola : „Sed exspectanda non sunt testimonia humana, cum praecedunt di­vina suffragia." — Eusebius refert 1. 6. c. 23. Origenem cum per Palestinam iter ageret, ab Epis­copis regionis illius in Presbyterum electum et ordinatum fuisse. „Cum per Palestinam transiret, Presbyterii gradum ab illius regionis Episcopis accepit." Itaque si quae fiebat laica electio, illa respiciebat moralitatis testimonium, minimé vero juris divini praerogativam. Testis authenticus est Lampridius scriptor gentilis in vita Alexandri Severi, referens, hunc Imperatorem consvetudinem habuisse, eorum, quos provinciis rectores praeficere decreverat, nomina praevie publicare, ut quis­quis eriminis alicujus reos illos novisset, palam aperiret; idque illum fecisse ex more christianorum etjudaeorum. „Ubi aliquos voluisset vei rectores provinciis dare, vei praepositos facere, vei pro­curatores, idest rationales ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut siquis quid haberet eriminis, probaret non manifestis rebus : Si non probaret, subiret poenam capitis. Dicens, grave esse, cum id Christiani et Judaei facerent, in praedicandis Sacerdotibus, qui ordinaudi sunt, non fieri in Provinciaruin sectoribus, quibus et fortunae hominum et capita committerentur." b) Si populi suffragia ad electionem et missionem ministroruui jure divino postularentur, nnnquam valeret electio, ordinatio et missio sine illis vei contra illa facta; atqui valere, testes sunt antiqui­tatis documenta. S. Ambrosius Ep. 51. ita testatur : „Quid autem illud significat, quod post de­functum Aaron, non universo populo, sed soli Moysi, qui est in Sacerdotibus Domini, imperavit Circ. Litt. 1873. Nr. III. 4

Next

/
Thumbnails
Contents