Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 18 — Laicis non potest istud jus proprium esse ex nativa Ecclesiae constitutione. In humana societate aliqua. libera hominum conventione inita, jura distribui possunt ut libuerit. Aliter res est in Ecclesia, haec enim cum sit societas positivo -divina, divina voluntate et auctoritatö coordinata, nullum praebet jus membris, jura, üt placuerit, distribuendi, usurpandi; sed jurium divisio ab Auctore Ecclesiae jam determinata est. Cum itaque Christus instituisset Ecclesiam suam Societatem inaequalem, constituendo alios, qui praesint, alios qui subsint : nulla alia aequalitas jurium laicis restat, quam illa spiritualium bonorum in Ecclesia Christi ex participatione Sacramentorum, meritorum Christi, omniumque Justoruin in coelo et in terra; nullum aliud votum eis superest, quam illud a Christo Domino inculcatum Luc. 10. 2. Rogate ergo Dorainum messis, utmittat operarios in messem suam; manentibus Episcopo suis officiis ac juribus, Ecclesiae ministros, quos judicaverit dignos, in Domino praeficiencli. — Porro Ecclesiae essentialis proprietas est catholicitas, seu universalitas, vi cujus ad omnes se gentes diffundendi jus habét et missionem. Evidens igitur veritas est, Ecclesiae ejusmodi proprietatem nonnisi ea ratione convenire, quod non ab hominibus, sed a Deo immediate missionem acceperit ad omnes gentes. Quapropter non a laicis iieri potest electio ministrorum, nec dari eis raissio amplissima, nullis terrae limitibus restricta : sed a supremo Ecclesiae universae Pastore, qui plenitudine potestatis ac jurisdictionis donatus, vices gerit Christi dicentis : Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Math. 28. 18. — Ecclesia est apostolica, Apostolomul missione inchoata, praedicatione diffusa, ordinatione stabilita, sangvine roborata. Cessaret apostolica esse, si aliquando alios praeterquam apostolicos sortiretur ministros. Cessaret apostoliéi seminis traduces habere, si populi electione ac missione, ministrorum Ecclesiae essentialiter terminaretur character. Yiri apostoliéi ab Apostolis suam trahunt missionem, et nequit esse apostolicus, qui fundamento Apostolorum non est superaedificatus. Idcirco missio apostolica semper eadem manere debuit, quae fűit ab initio constituta. Christus Apostolos misit in munduin universum, et cum Apostolis se promisit futurum in finem saeculorum. Euntes ergo in mundum universum; et ecce ego ero vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. IVeque praescriptionis lege jus eligendi et constituendi ministros laicis per se tribni potest. Exstat quidem non unum ex sera antiquitate exemplum electionis Episcoporum atque Presbyteroruiu et Diaconorum interveniente populo factae : Sed haec nihil aliud probant, quam illud passim observatum fuisse, quod monuit Apostolus I. Tim. 3. 7. Oportet autem illum — Episcopum — et testimonium habere bonum ab iis,qui foris sunt, ut non in opprobrium i n c i cl a t, e t in 1 a q u e u m d i a b o 1 i. Hunc et non alium esse sensum potestatis laicae iii eligendis ss. Ministris non diffitetur S. Cyprianus Ep. 4. „In ordinationibus Sacerdotum nonnisi immaculatos et integros Antistites eligere debemus. Plena diligentia et exploratione sincera oportet eos ad sacerdotiuin Dei deligi, quos a Deo constat audiri. Cum ipsa plebs maximé habeat potestatem, vei eligendi dignos Sacerdotes, vei indignos recusandi, ut plebe praesente vei detegantur malőrum crimina,vel bonorum merita praedicentur, etsit ordinatio justa et legitima, quae omnium suffragio et judicio fuerit examinata...