Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 17 — nihil horum obtinet. Non primuin. Nulla lex divina in novo foedere revelata exstat, quae juris istius meminisset. Quando de electione constitione et rnissione ss. ministrorum in Scripturis mentio fűit, id juris ad solos restingitur Apostolos eorumque successores Episcopos. Quando Christus Apostolos misit, dixit : Sicut misit me Páter, et ego misto vos. Miserat autem Eum Páter non solurn cum potestate ea faciendi, quae perficiebat; sed etiam cum potestate, alios sui loco, ad similitudinem suae divinae missionis mittendi in universum mundum. Eandem igitur Christus potestatem Apostolis fecit. Alioquin potestatem alios ministros ordinandi et constituendi incompletam ac indeterminatam dedisset. Ad quos spectat divinitus Ordo, ad illos et electio et missio ministrorum ss. pertinet, Cujus sunt oves dominicae, illius est divinum jus, pastores secundum cor Domini ovibus praeficiendi. Hoc ostio qui intrat, per Christum in ovile intrat; qui aliunde ascendit, fur est et latro. Quotquot per duodecim Apostolos Episcopi, Presbyteri, et Diaconi in gregem Dei intrarunt, per unum ostiuin, qui Christus est, legitime intrarunt; qui vero ausu temerario ministerio Sacro se ingesserunt, calculum atrum ab ipsis retulerunt. Act. 15.25. Quoniam audivimus, qui a quidem ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus. — Cum Diaconi constituendi essent ac praeficiendi ministerio Sacro, Petrus provocat multitudinem credentium, ut in quibus haberent fiduciam de inculpata conversandi et muneris imponendi ratione, illos designarent, non jure eligendi, sed murmuris comprimendi intentione. Non dicitur Actor. 6. 3. ut fideles coustituant, sed ut considerent atque indicent, quinam sint, in quos nulla caderet frandis suspicio, ab Apostolis constituendos, apud quos erat constituendi potestas. Considerate ergo fratres, viros ex vobis bonitestimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Facta electione et praesentatione, Apostoli per sacrum ordinationis rituui ss. constituerunt ministros. E t orantes imposuerunt eis manus. — Ap. Paulus Timotheo ac Tito scribens, his et non aliis facit potestatem eligendi et constituendi Episcopos Presbyteros ac Ministros. Ideo reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt corrigas et constituas per civitates Presbyteros, sicut et ego disposui tibi. Tit. 1.5. Rei, de qua agitur gravitas, satis veritatem juris divini vindicat. Agitur enim de ministris eligendis et constituendis non quibuslibet, sed de fidelibus, sanctis, tali munere dignis, consecratione indelebili muneri perpetuo praeficiendis. I. Cor. 4. 2. Hicjamquaritur inter dispensatores,ut fidelis quis inveniatur. Quapropter Apostolus praemonendos censuit Episcopos : Manus cito nemini imposueris, neque comm uni caver is peccatis alienis. I. Tim. 5. 22. Et Tit. 1.6. praescribit dotes, quibus insignitos esse oportet, qui secundum voluntatmn Dei eligendi sunt ministri. Quam in rem ait Catechismus Conc. Trid. de Sacr. Ord. Quaest, 3. „Hujus igitur tanti officii onus nemini temere imponendum est, sed iis tantura, qui illud vitae Sanctitate. doctrina, fide, prudentia sustinere possint. Nec vero quisquam sumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Vocari autem a Deo dicuntur, qui a legitim is Ecclesiae ministris vocantur; nam qui in hoc ministerium seipsos arroganter inferunt atque intrudunt, de his Dominum intellexisse docendum est, quum inquit : Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant; quo quidem hominum genere nihil infelicius ac miserius, nihil Ecclesiae Dei calamitosius esse pótest." 9*